Trouvé 3589 Résultats pour: Man
Tu ergo ne credideris illis; insidiantur enim ei ex eis viri amplius quadraginta, qui se devoverunt non manducare neque bibere, donec interficiant eum; et nunc parati sunt exspectantes promissum tuum”. (Actus Apostolorum 23, 21)
Virum hunc comprehensum a Iudaeis et incipientem interfici ab eis, superveniens cum exercitu eripui, cognito quia Romanus est. (Actus Apostolorum 23, 27)
ad quos respondi, quia non est consuetudo Romanis donare aliquem hominem, priusquam is, qui accusatur, praesentes habeat accusatores locumque defendendi se ab accusatione accipiat. (Actus Apostolorum 25, 16)
Et dicit Festus: “Agrippa rex et omnes, qui simul adestis nobiscum viri, videtis hunc, de quo omnis multitudo Iudaeorum interpellavit me Hierosolymis et hic, clamantes non oportere eum vivere amplius. (Actus Apostolorum 25, 24)
Agrippa vero ad Paulum ait: “Permittitur tibi loqui pro temetipso”. Tunc Paulus, extenta manu, coepit rationem reddere: (Actus Apostolorum 26, 1)
sequenti autem die, devenimus Sidonem, et humane tractans Iulius Paulum permisit ad amicos ire et curam sui agere. (Actus Apostolorum 27, 3)
Et cum aptus portus non esset ad hiemandum, plurimi statuerunt consilium enavigare inde, si quo modo possent devenientes Phoenicen hiemare, portum Cretae respicientem ad africum et ad caurum. (Actus Apostolorum 27, 12)
Aspirante autem austro, aestimantes propositum se tenere, cum sustulissent, propius legebant Cretam. (Actus Apostolorum 27, 13)
et tertia die suis manibus armamenta navis proiecerunt. (Actus Apostolorum 27, 19)
dixit Paulus centurioni et militibus: “Nisi hi in navi manserint, vos salvi fieri non potestis”. (Actus Apostolorum 27, 31)
Donec autem lux inciperet fieri, rogabat Paulus omnes sumere cibum dicens: “Quarta decima hodie die exspectantes ieiuni permanetis nihil accipientes; (Actus Apostolorum 27, 33)
Et cum haec dixisset et sumpsisset panem, gratias egit Deo in conspectu omnium et, cum fregisset, coepit manducare. (Actus Apostolorum 27, 35)