Mosaico decorativo

Trouvé 3589 Résultats pour: Man

  • Et multi leprosi erant in Israel sub Eliseo propheta; et nemo eorum mundatus est nisi Naaman Syrus”. (Evangelium secundum Lucam 4, 27)

  • Cum sol autem occidisset, omnes, qui habebant infirmos variis languoribus, ducebant illos ad eum; at ille singulis manus imponens curabat eos. (Evangelium secundum Lucam 4, 40)

  • Exibant autem daemonia a multis clamantia et dicentia: “Tu es Filius Dei”. Et increpans non sinebat ea loqui, quia sciebant ipsum esse Christum. (Evangelium secundum Lucam 4, 41)

  • Et extendens manum tetigit illum dicens: “Volo, mundare!”; et confestim lepra discessit ab illo. (Evangelium secundum Lucam 5, 13)

  • Et murmurabant pharisaei et scribae eorum adversus discipulos eius dicentes: “Quare cum publicanis et peccatoribus manducatis et bibitis?”. (Evangelium secundum Lucam 5, 30)

  • Factum est autem in sabbato, cum transiret per sata, et velle bant discipuli eius spicas et manducabant confricantes manibus. (Evangelium secundum Lucam 6, 1)

  • Quomodo intravit in domum Dei et panes propositionis sumpsit et manducavit et dedit his, qui cum ipso erant, quos non licet manducare nisi tantum sacerdotibus?”. (Evangelium secundum Lucam 6, 4)

  • Factum est autem in alio sabbato, ut intraret in synagogam et doceret; et erat ibi homo, et manus eius dextra erat arida. (Evangelium secundum Lucam 6, 6)

  • Ipse vero sciebat cogitationes eorum et ait homini, qui habebat manum aridam: “Surge et sta in medium”. Et surgens stetit. (Evangelium secundum Lucam 6, 8)

  • Et circumspectis omnibus illis, dixit illi: “Extende manum tuam”. Et fecit; et restituta est manus eius. (Evangelium secundum Lucam 6, 10)

  • Venit enim Ioannes Baptista neque manducans panem neque bibens vinum, et dicitis: “Daemonium habet!”; (Evangelium secundum Lucam 7, 33)

  • venit Filius hominis manducans et bibens, et dicitis: “Ecce homo devorator et bibens vinum, amicus publicanorum et peccatorum!”. (Evangelium secundum Lucam 7, 34)


"Combata vigorosamente, se está interessado em obter o prêmio destinado às almas fortes." São Padre Pio de Pietrelcina