Trouvé 3589 Résultats pour: Man
Et transeunte inde Iesu, secuti sunt eum duo caeci clamantes et dicentes: “Miserere nostri, fili David!”. (Evangelium secundum Matthaeum 9, 27)
In quamcumque civitatem aut castellum intraveritis, interrogate quis in ea dignus sit; et ibi manete donec exeatis. (Evangelium secundum Matthaeum 10, 11)
Cui autem similem aestimabo generationem istam? Similis est pueris sedentibus in foro, qui clamantes coaequalibus (Evangelium secundum Matthaeum 11, 16)
Venit enim Ioannes neque manducans neque bibens, et dicunt: “Daemonium habet!”; (Evangelium secundum Matthaeum 11, 18)
venit Filius hominis manducans et bibens, et dicunt: “Ecce homo vorax et potator vini, publicanorum amicus et peccatorum!”. Et iustificata est sapientia ab operibus suis”. (Evangelium secundum Matthaeum 11, 19)
Et tu, Capharnaum, numquid usque in caelum exaltaberis? Usque in infernum descendes! Quia si in Sodomis factae fuissent virtutes, quae factae sunt in te, mansissent usque in hunc diem. (Evangelium secundum Matthaeum 11, 23)
In illo tempore abiit Iesus sabbatis per sata; discipuli autem eius esurierunt et coeperunt vellere spicas et manducare. (Evangelium secundum Matthaeum 12, 1)
et ecce homo manum habens aridam. Et interrogabant eum dicentes: “Licet sabbatis curare?”, ut accusarent eum. (Evangelium secundum Matthaeum 12, 10)
Tunc ait homini: “Extende manum tuam”. Et extendit, et restituta est sana sicut altera. (Evangelium secundum Matthaeum 12, 13)
et comminatus est eis, ne manifestum eum facerent, (Evangelium secundum Matthaeum 12, 16)
Et extendens manum suam in discipulos suos dixit: “Ecce mater mea et fratres mei. (Evangelium secundum Matthaeum 12, 49)
Vespere autem facto, accesserunt ad eum discipuli dicentes: “Desertus est locus, et hora iam praeteriit; dimitte turbas, ut euntes in castella emant sibi escas”. (Evangelium secundum Matthaeum 14, 15)