Trouvé 3589 Résultats pour: Man
Deiecti in manus duras iudicum eorum, audient verba mea, quoniam suavia erant. (Liber Psalmorum 141, 6)
Memor fui dierum antiquorum, meditatus sum in omnibus operibus tuis, in factis manuum tuarum recogitabam. (Liber Psalmorum 143, 5)
Expandi manus meas ad te, anima mea sicut terra sine aqua tibi. (Liber Psalmorum 143, 6)
Auditam fac mihi mane misericordiam tuam, quia in te speravi. Notam fac mihi viam, in qua ambulem, quia ad te levavi animam meam. (Liber Psalmorum 143, 8)
David. Benedictus Dominus, adiutor meus, qui docet manus meas ad proelium et digitos meos ad bellum. (Liber Psalmorum 144, 1)
Emitte manum tuam de alto; eripe me et libera me de aquis multis, de manu filiorum alienigenarum, (Liber Psalmorum 144, 7)
Eripe me et libera me de manu filiorum alienigenarum, quorum os locutum est vanitatem, et dextera eorum dextera mendacii. (Liber Psalmorum 144, 11)
PHE. Aperis tu manum tuam et imples omne animal in beneplacito. (Liber Psalmorum 145, 16)
Sustentat mansuetos Dominus, humilians autem peccatores usque ad terram. (Liber Psalmorum 147, 6)
Non fecit taliter omni nationi et iudicia sua non manifestavit eis. ALLELUIA. (Liber Psalmorum 147, 20)
Laudent nomen Domini, quia ipse mandavit, et creata sunt; (Liber Psalmorum 148, 5)
quia beneplacitum est Domino in populo suo, et honorabit mansuetos in salute. (Liber Psalmorum 149, 4)