Trouvé 3589 Résultats pour: Man
Et fecerunt sollemnitatem Azymorum septem diebus in laetitia, quoniam laetificaverat eos Dominus et converterat cor regis Assyriae ad eos, ut adiuvaret manus eorum in opere domus Domini, Dei Israel. (Liber Esdrae 6, 22)
ipse Esdras ascendit de Babylone et ipse scriba velox in lege Moysi, quam dedit Dominus, Deus Israel. Cumque manus Domini Dei eius esset super eum, dedit ei rex omnem petitionem eius. (Liber Esdrae 7, 6)
In primo die mensis primi coepit ascendere de Babylone et in primo die mensis quinti venit in Ierusalem, iuxta manum Dei sui bonam super se. (Liber Esdrae 7, 9)
Hoc est autem exemplar epistulae, quam dedit rex Artaxerxes Esdrae sacerdoti, scribae erudito in mandatis Domini et praeceptis eius in Israel. (Liber Esdrae 7, 11)
A facie enim regis et septem consiliatorum eius missus es, ut visites Iudaeam et Ierusalem secundum legem Dei tui, quae est in manu tua, (Liber Esdrae 7, 14)
Tu autem, Esdra, secundum sapientiam Dei tui, quae est in manu tua, constitue praesides et iudices, ut iudicent omni populo, qui est trans flumen, his videlicet, qui noverunt legem Dei tui; sed et imperitos docete. (Liber Esdrae 7, 25)
et in me inclinavit misericordiam regis et consiliariorum eius et cunctorum principum eius potentium. Et ego confortatus manu Domini Dei mei, quae erat in me, congregavi de Israel principes, qui ascenderent mecum. (Liber Esdrae 7, 28)
Congregavi autem eos ad fluvium, qui decurrit ad Ahava, et mansimus ibi tribus diebus. Recensui populum et sacerdotes; de filiis autem Levi non inveni ibi. (Liber Esdrae 8, 15)
Et adduxerunt nobis per manum Dei nostri bonam super nos virum doctissimum de filiis Moholi filii Levi filii Israel nomine Serebiam et filios eius et fratres eius decem et octo (Liber Esdrae 8, 18)
Erubui enim petere a rege praesidium et equites, qui defenderent nos ab inimico in via, quia dixeramus regi: “Manus Dei nostri est super omnes, qui quaerunt eum in bonitate, et potentia eius et fortitudo eius super omnes, qui derelinquunt eum”. (Liber Esdrae 8, 22)
Et appendi in manibus eorum argenti talenta sescenta quinquaginta et vasa argentea centum, quae habebant talenta duo, auri centum talenta, (Liber Esdrae 8, 26)
Promovimus ergo a flumine Ahava duodecimo die mensis primi, ut pergeremus Ierusalem; et manus Dei nostri fuit super nos et liberavit nos de manu inimici et insidiatoris in via, (Liber Esdrae 8, 31)