Trouvé 446 Résultats pour: Mãe
Quia applicuerunt quasi clibanum cor suum in insidiando; tota nocte dormivit ira eorum, mane ipsa ardet quasi ignis flammae. (Prophetia Osee 7, 6)
Sicut sonitus quadrigarum super capita montium exsiliunt, sicut sonitus flammae ignis devorantis stipulam, velut populus fortis praeparatus ad proelium. (Prophetia Ioel 2, 5)
Aegyptus in desolationem erit, et Idumaea in desertum desolationis, pro eo quod inique egerint in filios Iudae et effuderint sanguinem innocentem in terra eorum. (Prophetia Ioel 4, 19)
Et, cum ortus fuisset sol, praecepit Deus vento orientali calido; et percussit sol super caput Ionae, et elanguit; et petivit animae suae, ut moreretur, et dixit: “Melius est mihi mori quam vivere” (Prophetia Ionae 4, 8)
Numquid placebunt Domino milia arietum, multa milia torrentium olei? Numquid dabo primogenitum meum pro scelere meo, fructum ventris mei pro peccato animae meae?”. (Prophetia Michaeae 6, 7)
Ad malum manus eorum paratae sunt; princeps postulat, et iudex est pro mercede, et magnus manifestat desiderium animae suae; vae eis, qui pervertunt illud! (Prophetia Michaeae 7, 3)
Et dixi: “Non pascam vos. Quae moritura est, moriatur; et, quae succidenda est, succidatur; et reliquae devorent unaquaeque carnem proximae suae”. (Prophetia Zachariae 11, 9)
Ideo dico vobis: Ne solliciti sitis animae vestrae quid manducetis, neque corpori vestro quid induamini. Nonne anima plus est quam esca, et corpus quam vestimentum? (Evangelium secundum Matthaeum 6, 25)
Philippus et Bartholomaeus, Thomas et Matthaeus publicanus, Iacobus Alphaei et Thaddaeus, (Evangelium secundum Matthaeum 10, 3)
Tunc coepit exprobrare civitatibus, in quibus factae sunt plurimae virtutes eius, quia non egissent paenitentiam: (Evangelium secundum Matthaeum 11, 20)
“Ecce puer meus, quem elegi, dilectus meus, in quo bene placuit animae meae; ponam Spiritum meum super eum, et iudicium gentibus nuntiabit. (Evangelium secundum Matthaeum 12, 18)
Tunc vadit et assumit secum septem alios spiritus nequiores se, et intrantes habitant ibi; et fiunt novissima hominis illius peiora prioribus. Sic erit et generationi huic pessimae”. (Evangelium secundum Matthaeum 12, 45)