Trouvé 932 Résultats pour: Lie
Cor humile et facies tristis et plaga cordis mulier nequam. (Liber Ecclesiasticus 25, 31)
Manus debiles et genua dissoluta mulier, quae non beatificat virum suum. (Liber Ecclesiasticus 25, 32)
A muliere initium factum est peccati, et per illam omnes morimur. (Liber Ecclesiasticus 25, 33)
Non des aquae tuae exitum, nec modicum, nec mulieri nequam veniam prodeundi. (Liber Ecclesiasticus 25, 34)
Mulieris bonae beatus vir: numerus enim dierum illius duplex. (Liber Ecclesiasticus 26, 1)
Mulier fortis oblectat virum suum et annos vitae illius in pace implebit. (Liber Ecclesiasticus 26, 2)
Pars bona mulier bona; in parte timentium Deum dabitur viro pro factis bonis. (Liber Ecclesiasticus 26, 3)
dolor cordis et luctus mulier zelotypa in mulierem; (Liber Ecclesiasticus 26, 8)
Sicut boum iugum, quod movetur, ita et mulier nequam; qui tenet illam, quasi qui apprehendat scorpionem. (Liber Ecclesiasticus 26, 10)
Mulier ebriosa ira magna et contumelia, et turpitudo illius non tegetur. (Liber Ecclesiasticus 26, 11)
Fornicatio mulieris in extollentia oculorum et in palpebris illius agnoscetur. (Liber Ecclesiasticus 26, 12)
Gratia mulieris sedulae delectabit virum suum, et ossa illius impinguabit (Liber Ecclesiasticus 26, 16)