Mosaico decorativo

Trouvé 2237 Résultats pour: Lia

  • exceptis servis eorum et ancillis, qui erant septem milia trecenti triginta septem, insuper et cantores atque cantatrices ducenti. (Liber Esdrae 2, 65)

  • cameli eorum quadringenti triginta quinque, asini eorum sex milia septingenti viginti. (Liber Esdrae 2, 67)

  • Nonnulli autem de principibus familiarum, cum ingrederentur templum domini, quod est in Ierusalem, sponte obtulerunt in domum Dei ad exstruendam eam in loco suo. (Liber Esdrae 2, 68)

  • Se cundum vires suas dederunt in aerarium operis auri solidos sexaginta milia et mille, argenti minas quinque milia et vestes sacerdotales centum. (Liber Esdrae 2, 69)

  • Plurimi etiam senes de sacerdotibus et Levitis et principibus familiarum, qui viderant oculis suis prius templum in loco suo, flebant voce magna; et multi vociferantes in laetitia elevabant vocem. (Liber Esdrae 3, 12)

  • et accedentes ad Zorobabel et ad principes familiarum dixerunt eis: “Aedificemus vobiscum, quia ita ut vos quaerimus Deum vestrum et immolavimus victimas a diebus Asarhaddon regis Assyriae, qui adduxit nos huc”. (Liber Esdrae 4, 2)

  • Et dixit eis Zorobabel et Iesua et reliqui principes familiarum Israel: “Non est vobis et nobis, ut aedificemus domum Deo nostro, sed nos ipsi soli aedificabimus Domino, Deo Israel, sicut praecepit nobis Cyrus rex Persarum”. (Liber Esdrae 4, 3)

  • Conduxerunt autem adversus eos consiliatores, ut destruerent consilium eorum omnibus diebus Cyri regis Persarum et usque ad regnum Darii regis Persarum. (Liber Esdrae 4, 5)

  • Itaque exemplum edicti Artaxerxis regis lectum est coram Rehum praefectum et Samsai scriba et consiliariis eorum; et abierunt festini in Ierusalem ad Iudaeos et prohibuerunt eos in brachio et robore. (Liber Esdrae 4, 23)

  • In ipso autem tempore venit ad eos Thathanai, qui erat dux trans flumen, et Stharbuzanai et consiliarii eorum, sicque dixerunt eis: “Quis dedit vobis potestatem, ut domum hanc aedificaretis et materiam istam praepararetis? (Liber Esdrae 5, 3)

  • Exemplar epistulae, quam misit Thathanai dux regionis trans flumen et Stharbuzanai et consiliatores eius et duces, qui erant trans flumen, ad Darium regem. (Liber Esdrae 5, 6)

  • Nunc ergo, Thathanai dux regionis, quae est trans flumen, Stharbuzanai et consiliarii eius et duces, qui estis trans flumen, procul recedite ab illo loco, (Liber Esdrae 6, 6)


"Agradeça sempre ao Pai eterno por sua infinita misericórdia". São Padre Pio de Pietrelcina