Mosaico decorativo

Trouvé 2237 Résultats pour: Lia

  • Heu, Sion, fuge, quae habitas apud filiam Babylonis! (Prophetia Zachariae 2, 11)

  • Quia haec dicit Dominus exercituum, cuius gloria misit me ad gentes, quae spoliaverunt vos: Qui tetigerit vos, tangit pupillam oculi mei. (Prophetia Zachariae 2, 12)

  • Iubila et laetare, filia Sion, quia ecce ego venio et habitabo in medio tui, ait Dominus. (Prophetia Zachariae 2, 14)

  • Exsulta satis, filia Sion; iubila, filia Ierusalem. Ecce rex tuus venit tibi iustus et salvator ipse, pauper et sedens super asinum et super pullum filium asinae. (Prophetia Zachariae 9, 9)

  • Et transibunt per mare angustiae, et percutiet in mari fluctus, et exiccabuntur omnia profunda fluminis; et humiliabitur superbia Assyriae, et sceptrum Aegypti recedet. (Prophetia Zachariae 10, 11)

  • et planget terra, singulae familiae seorsum: familia domus David seorsum et mulieres eorum seorsum; familia domus Nathan seorsum et mulieres eorum seorsum; (Prophetia Zachariae 12, 12)

  • familia domus Levi seorsum et mulieres eorum seorsum; familia Semei seorsum et mulieres eorum seorsum; (Prophetia Zachariae 12, 13)

  • omnes reliquae familiae, singulae familiae seorsum et mulieres eorum seorsum. (Prophetia Zachariae 12, 14)

  • Ecce venit dies Domino, et dividentur spolia tua in me dio tui, (Prophetia Zachariae 14, 1)

  • Et egredietur Dominus et proeliabitur contra gentes illas, sicut proeliatus est in die certaminis. (Prophetia Zachariae 14, 3)

  • Quod et si familia Aegypti non ascenderit et non venerit, super eos erit plaga, qua percutit Dominus gentes, quae non ascenderint ad celebrandam festivitatem Tabernaculorum. (Prophetia Zachariae 14, 18)

  • Dolum fecit Iuda, et abominatio facta est in Israel et in Ierusalem, quia contaminavit Iuda sanctuarium Domini, quod diligit, et accepit uxorem filiam dei alieni. (Prophetia Malachiae 2, 11)


"Mesmo a menor transgressão às leis de Deus será levada em conta." São Padre Pio de Pietrelcina