Trouvé 2237 Résultats pour: Lia
quoniam in igne probatur aurum et argentum, homines vero receptibiles in camino humiliationis. (Liber Ecclesiasticus 2, 5)
Ne glorieris in contumelia patris tui, non est enim tibi gloria eius confusio; (Liber Ecclesiasticus 3, 12)
Quanto magnus es, humilia te in omnibus et coram Deo invenies gratiam. Multi sunt excelsi et gloriosi, sed mansuetis revelat mysteria sua. (Liber Ecclesiasticus 3, 20)
Congregationi affabilem te facito et presbytero humilia animam tuam et magnato humilia caput tuum. (Liber Ecclesiasticus 4, 7)
Super furem enim est confusio, et denotatio pessima super bilinguem, susurratori autem odium et inimicitia et contumelia. (Liber Ecclesiasticus 5, 17)
Nec pusillum nec multum noceas et noli fieri pro amico inimicus. Nomen enim malum et improperium et contumeliam hereditabis; sic omnis peccator invidus et bilinguis. (Liber Ecclesiasticus 6, 1)
et folia tua comedat et fructus tuos perdat, et relinquaris velut lignum aridum in eremo. (Liber Ecclesiasticus 6, 3)
Multi pacifici sint tibi, et consiliarius sit tibi unus de mille. (Liber Ecclesiasticus 6, 6)
Si humiliatus fueris, convertetur contra te et a facie tua abscondet se. (Liber Ecclesiasticus 6, 12)
Non irrideas hominem in amaritudine animae; est enim, qui humiliat et exaltat, circumspector Deus. (Liber Ecclesiasticus 7, 12)
Humilia valde spiritum tuum, quoniam vindicta carnis impii ignis et vermis. (Liber Ecclesiasticus 7, 19)
Pecora tibi sunt? Attende illis, et, si sunt utilia, perseverent apud te. (Liber Ecclesiasticus 7, 24)