Trouvé 2237 Résultats pour: Lia
Sanguisugae duae sunt filiae: “Affer, affer!”. Tria sunt insaturabilia, et quattuor, quae numquam dicunt: “Sufficit!”: (Liber Proverbiorum 30, 15)
Tria sunt nimis difficilia mihi, et quattuor penitus ignoro: (Liber Proverbiorum 30, 18)
RES. “Multae filiae fortiter operatae sunt, tu supergressa es universas”. (Liber Proverbiorum 31, 29)
Possedi servos et ancillas et habui multam familiam, habui armenta quoque et magnos ovium greges ultra omnes, qui fuerunt ante me in Ierusalem. (Liber Ecclesiastes 2, 7)
Verti me ad alia et vidi calumnias, quae sub sole geruntur, et ecce lacrimae oppressorum, et nemo consolator; et ex parte opprimentium violentia, et nemo consolator. (Liber Ecclesiastes 4, 1)
Iterum repperi et aliam vanitatem sub sole: (Liber Ecclesiastes 4, 7)
In pigris manibus humiliabitur contignatio, et in remissis perstillabit domus. (Liber Ecclesiastes 10, 18)
et claudentur ostia in platea submissa voce molentis, et consurgent ad vocem volucris, et subsident omnes filiae carminis; (Liber Ecclesiastes 12, 4)
Quaesivit Ecclesiastes verba delectabilia et conscripsit sermones rectissimos ac veritate plenos. (Liber Ecclesiastes 12, 10)
Nigra sum sed formosa, filiae Ierusalem, sicut tabernacula Cedar, sicut pelles Salma. (Canticum Canticorum 1, 5)
Pulchrae sunt genae tuae inter inaures, collum tuum inter monilia. (Canticum Canticorum 1, 10)
Sicut lilium inter spinas, sic amica mea inter filias. (Canticum Canticorum 2, 2)