Trouvé 2237 Résultats pour: Lia
Confundantur omnes, qui adorant sculptilia, et qui gloriantur in simulacris suis. Adorate eum, omnes angeli eius. (Liber Psalmorum 97, 7)
Audivit et laetata est Sion, et exsultaverunt filiae Iudae propter iudicia tua, Domine. (Liber Psalmorum 97, 8)
PSALMUS. Cantate Domino canticum novum, quia mirabilia fecit. Salvavit sibi dextera eius, et brachium sanctum eius. (Liber Psalmorum 98, 1)
Humiliavit in via virtutem meam, abbreviavit dies meos. Dicam: “Deus meus, (Liber Psalmorum 102, 24)
Hoc mare magnum et spatiosum et latum: illic reptilia, quorum non est numerus, animalia pusilla cum magnis; (Liber Psalmorum 104, 25)
Patres nostri in Aegypto non intellexerunt mirabilia tua, non fuerunt memores multitudinis misericordiarum tuarum et irritaverunt ascendentes in mare, mare Rubrum. (Liber Psalmorum 106, 7)
Obliti sunt Deum, qui salvavit eos, qui fecit magnalia in Aegypto, (Liber Psalmorum 106, 21)
mirabilia in terra Cham, terribilia in mari Rubro. (Liber Psalmorum 106, 22)
Et immolaverunt filios suos et filias suas daemoniis. (Liber Psalmorum 106, 37)
Et effuderunt sanguinem innocentem, sanguinem filiorum suorum et filiarum suarum, quas sacrificaverunt sculptilibus Chanaan. Et infecta est terra in sanguinibus, (Liber Psalmorum 106, 38)
Et tribulaverunt eos inimici eorum, et humiliati sunt sub manibus eorum. (Liber Psalmorum 106, 42)
Confiteantur Domino propter misericordiam eius et mirabilia eius in filios hominum, (Liber Psalmorum 107, 8)