Trouvé 2237 Résultats pour: Lia
Abominati sunt me quondam consiliarii mei; et, quem maxime diligebam, aversatus est me. (Liber Iob 19, 19)
Sagitta transverberabit corpus eius, et fulgur iecur eius; vadent et venient super eum horribilia. (Liber Iob 20, 25)
Sumpsisti enim pignori fratres tuos sine causa et nudos spoliasti vestibus. (Liber Iob 22, 6)
Quia humiliat eum, qui loquitur superba, et demissus oculis ipse salvabitur. (Liber Iob 22, 29)
Cum expleverit in me voluntatem suam, et alia multa similia praesto sunt ei; (Liber Iob 23, 14)
Elevati sunt ad modicum et non subsistent, et humiliabuntur sicut omnia et auferentur et sicut summitates spicarum conterentur”. (Liber Iob 24, 24)
Corallia et crystallum non memorabuntur comparatione eius; et possessio sapientiae potior margaritis. (Liber Iob 28, 18)
Sicut fui in diebus adulescentiae meae, quando familiaris Deus erat in tabernaculo meo, (Liber Iob 29, 4)
Dixit enim: “Non prodest viro, etiamsi cum Deo familiariter agit”. (Liber Iob 34, 9)
Tonabit Deus in voce sua mirabiliter, qui facit magna et inscrutabilia. (Liber Iob 37, 5)
Ausculta haec, Iob; sta et considera mirabilia Dei. (Liber Iob 37, 14)
Numquid nosti semitas nubium magnas et mirabilia perfecti scientia? (Liber Iob 37, 16)