Trouvé 66 Résultats pour: Lei
Praeterea operariis, qui caesuri sunt ligna, servis tuis dabo in cibaria tritici choros viginti milia et hordei choros totidem et vini viginti milia batos, olei quoque batos viginti milia”. (Liber II Paralipomenon 2, 9)
Cumque clausisset eas muris, posuit in eis principes ciborumque horrea et olei et vini. (Liber II Paralipomenon 11, 11)
Quod cum percrebruisset in auribus multitudinis, plurimas obtulere primitias filii Israel frumenti, vini et olei, mellis quoque et omnium, quae gignit humus, et decimas obtulerunt de omnibus abundanter. (Liber II Paralipomenon 31, 5)
Apothecas quoque frumenti, vini et olei et praesepia omnium iumentorum caulasque pecoribus (Liber II Paralipomenon 32, 28)
usque ad argenti talenta centum et usque ad frumenti coros centum et usque ad vini batos centum et usque ad batos olei centum; sal vero absque mensura. (Liber Esdrae 7, 22)
Reddite eis hodie agros suos et vineas suas et oliveta sua et domos suas et centesimam pecuniae frumenti vini et olei, quam exigere soletis ab eis”. (Liber Nehemiae 5, 11)
et primitias ciborum nostrorum et libaminum nostrorum et poma omnis ligni, vindemiae quoque et olei, afferemus sacerdotibus ad gazophylacium Dei nostri, et decimam partem terrae nostrae Levitis. Ipsi Levitae decimas accipient ex omnibus civitatibus agriculturae nostrae. (Liber Nehemiae 10, 38)
Ad gazophylacium enim deportabunt filii Israel et filii Levi primitias frumenti, vini et olei; et ibi erunt vasa sanctificata et sacerdotes, qui ministrabant, et ianitores et cantores. Et non dimittemus domum Dei nostri. (Liber Nehemiae 10, 40)
fecerat ei gazophylacium grande, ubi antea reponebant munera et tus et vasa et decimam frumenti, vini et olei, partes Levitarum et cantorum et ianitorum et tributa sacerdotum. (Liber Nehemiae 13, 5)
Et omnis Iuda apportabat decimam frumenti, vini et olei in horrea. (Liber Nehemiae 13, 12)
et dabam ea sacerdotibus, filiis Aaron, ad aram; et decimam tritici et vini et olei et malorum granatorum et ceterorum pomorum filiis Levi servientibus in Ierusalem; et secundam decimationem computabam in pecunia sex annorum et ibam et consummabam illa in Ierusalem unoquoque anno. (Liber Thobis 1, 7)
Et porrexit abrae suae ascopam vini et vas olei et peram implevit alphitis et massa fici et panibus et caseo et plicavit omnia vasa sua et imposuit ei. (Liber Iudith 10, 5)