Trouvé 444 Résultats pour: Lar
Cum enim iam hilariores essent, postulaverunt, ut vocaretur Samson et ante eos luderet. Qui adductus de carcere ludebat ante eos; feceruntque eum stare inter duas columnas. (Liber Iudicum 16, 25)
Quae ait: “Inveniam gratiam ante oculos tuos, domine mi, qui consolatus es me et locutus es ad cor ancillae tuae, quae non sum similis unius puellarum tuarum”. (Liber Ruth 2, 13)
Cumque comedisset Booz et bibisset et factus esset hilarior issetque ad dormiendum in extrema parte acervi manipulorum, venit abscondite et, discooperto a pedibus eius pallio, se proiecit. (Liber Ruth 3, 7)
Cum esset Anna amaro animo, oravit Dominum flens largiter (Liber I Samuelis 1, 10)
Ascendit autem vir Elcana et omnis domus eius, ut immolaret Domino hostiam annuam et votum suum. (Liber I Samuelis 1, 21)
Et tunicam parvam faciebat ei mater sua, quam afferebat ei singulis annis ascendens cum viro suo, ut immolaret hostiam annuam. (Liber I Samuelis 2, 19)
Et descenderunt de excelso in oppidum. Et straverunt pro Saul in solario, et dormivit. (Liber I Samuelis 9, 25)
Cumque mane surrexissent, et iam elucesceret, vocavit Samuel Saul in solario dicens: “Surge, ut dimittam te”. Et surrexit Saul. Egressique sunt ambo, ipse videlicet et Samuel. (Liber I Samuelis 9, 26)
Cumque loqueretur Saul ad sacerdotem, tumultus maior fiebat in castris Philisthinorum, crescebatque paulatim et clarius reboabat. Et ait Saul ad sacerdotem: “Contrahe manum tuam”. (Liber I Samuelis 14, 19)
Et ait Saul: “De Amalec adduxerunt ea; pepercit enim populus melioribus ovibus et armentis, ut immolarentur Domino Deo tuo; reliqua vero occidimus”. (Liber I Samuelis 15, 15)
Stansque clamabat adversum agmina Israel et dicebat eis: “Quare venitis parati ad proelium? Numquid ego non sum Philisthaeus, et vos servi Saul? Eligite ex vobis virum, et descendat ad singulare certamen! (Liber I Samuelis 17, 8)
Et aiebat Philisthaeus: “Ego exprobravi agminibus Israel hodie: Date mihi virum, et ineat mecum singulare certamen!”. (Liber I Samuelis 17, 10)