Mosaico decorativo

Trouvé 398 Résultats pour: Language: Verba

  • Et ingressus est Eliachim filius Helciae, qui erat super domum, et Sobna scriba et Ioah filius Asaph a commentariis ad Ezechiam scissis vestibus; et nuntiaverunt ei verba Rabsacis. (Liber Isaiae 36, 22)

  • Forsitan audiet Dominus Deus tuus verba Rabsacis, quem misit rex Assyriorum, dominus suus, ad blasphemandum Deum viventem, et puniet sermones, quos audivit Dominus Deus tuus; leva ergo orationem pro reliquiis, quae repertae sunt”. (Liber Isaiae 37, 4)

  • Inclina, Domine, aurem tuam et audi; aperi, Domine, oculos tuos et vide et audi omnia verba Sennacherib, quae misit ad blasphemandum Deum viventem. (Liber Isaiae 37, 17)

  • Et ducam caecos in viam, quam nesciunt, et in semitis, quas ignoraverunt, ambulare eos faciam; ponam tenebras coram eis in lucem et prava in recta. Haec verba faciam eis et non dereliquam eos”. (Liber Isaiae 42, 16)

  • Posui verba mea in ore tuo et in umbra manus meae protexi te, cum extendebam caelos et fundabam terram et dicebam ad Sion: “Populus meus es tu”. (Liber Isaiae 51, 16)

  • peccare et mentiri contra Dominum et recedere a Deo nostro, loqui violentiam et transgressionem, concipere et murmurare de corde verba mendacii. (Liber Isaiae 59, 13)

  • Hoc foedus meum cum eis, dixit Dominus: “Spiritus meus, qui est super te, et verba mea, quae posui in ore tuo, non recedent de ore tuo et de ore seminis tui et de ore seminis seminis tui, dixit Dominus, amodo et usque in sempiternum”. (Liber Isaiae 59, 21)

  • Verba Ieremiae filii Helciae de sacerdotibus, qui fuerunt in Anathoth in terra Beniamin. (Liber Ieremiae 1, 1)

  • Et misit Dominus manum suam et tetigit os meum; et dixit Dominus ad me: “Ecce dedi verba mea in ore tuo; (Liber Ieremiae 1, 9)

  • Propterea haec dicit Dominus, Deus exercituum: “Quia locuti estis verbum istud, ecce ego do verba mea in ore tuo in ignem et populum istum in ligna, et vorabit eos. (Liber Ieremiae 5, 14)

  • Audi terra: “Ecce ego adducam mala super populum istum, fructum cogitationum eorum, quia verba mea non audierunt et legem meam proiecerunt. (Liber Ieremiae 6, 19)

  • Et loqueris ad eos omnia verba haec, et non audient te; et vocabis eos, et non respondebunt tibi; (Liber Ieremiae 7, 27)


"Deus é servido apenas quando é servido de acordo com a Sua vontade." São Padre Pio de Pietrelcina