Trouvé 271 Résultats pour: Iudicium
Audivit itaque omnis Israel iudicium, quod iudicasset rex; et timuerunt regem videntes sapientiam Dei esse in eo ad faciendum iudicium. (Liber I Regum 3, 28)
exaudies in caelo orationes eorum et preces eorum et facies iudicium eorum. (Liber I Regum 8, 45)
exaudies in caelo in firmamento solii tui orationes eorum et preces eorum et facies iudicium eorum; (Liber I Regum 8, 49)
Et sint sermones mei isti, quibus deprecatus sum coram Domino, appropinquantes Domino Deo nostro die ac nocte, ut faciat iudicium servo suo et populo suo Israel per singulos dies, (Liber I Regum 8, 59)
Sit Dominus Deus tuus benedictus, cui placuisti, et posuit te super thronum Israel, eo quod dilexerit Dominus Israel in sempiternum et constituit te regem, ut faceres iudicium et iustitiam”. (Liber I Regum 10, 9)
Dum autem ego turbatus huc illucque me verterem, subito non comparuit”. Et ait rex Israel ad eum: “Hoc est iudicium tuum, quod ipse decrevisti”. (Liber I Regum 20, 40)
Usque in praesentem diem morem sequuntur antiquum: non timent Dominum neque custodiunt instituta et iudicium ipsorum et legem et mandatum, quod praeceperat Dominus filiis Iacob, quem cognominavit Israel, (Liber II Regum 17, 34)
Apprehensum ergo regem duxerunt ad regem Babylonis in Rebla, qui locutus est cum eo iudicium. (Liber II Regum 25, 6)
Regnavit ergo David super universum Israel et faciebat iudicium atque iustitiam cuncto populo suo. (Liber I Paralipomenon 18, 14)
tu audies de caelo et facies iudicium servorum tuorum, ita ut reddas iniquo viam suam in caput proprium et ulciscaris iustum retribuens ei secundum iustitiam suam. (Liber II Paralipomenon 6, 23)
tu exaudies de caelo preces eorum et obsecrationem, et facies iudicium eorum. (Liber II Paralipomenon 6, 35)
ut exaudias de caelo, de loco habitationis tuae, preces eorum et supplicationes eorum et facias iudicium et dimittas populo tuo, qui peccavit tibi; (Liber II Paralipomenon 6, 39)