Trouvé 2367 Résultats pour: Israel
et percussit unusquisque virum, qui contra se venerat; fugeruntque Syri, et persecutus est eos Israel. Fugit quoque Benadad rex Syriae in equo cum equitibus. (Liber I Regum 20, 20)
Necnon egressus rex Israel percussit equos et currus et percussit Syriam plaga magna. (Liber I Regum 20, 21)
Accedens autem propheta ad regem Israel dixit ei: “Vade et confortare et scito et vide quid facias; vertente enim anno rex Syriae ascendet contra te”. (Liber I Regum 20, 22)
Igitur vertente anno recensuit Benadad Syros et ascendit in Aphec, ut pugnaret contra Israel. (Liber I Regum 20, 26)
Porro filii Israel recensiti sunt et, acceptis cibariis, profecti ex adverso castraque metati sunt contra eos, quasi duo parvi greges caprarum; Syri autem repleverunt terram. (Liber I Regum 20, 27)
Et accedens vir Dei dixit ad regem Israel: “Haec dicit Dominus: Quia dixerunt Syri: “Deus montium est Dominus et non est Deus vallium”, dabo omnem multitudinem hanc grandem in manu tua, et scietis quia ego Dominus”. (Liber I Regum 20, 28)
Dirigebant septem diebus ex adverso hi atque illi acies, septima autem die commissum est bellum; percusseruntque filii Israel de Syris centum milia peditum in die una. (Liber I Regum 20, 29)
Dixeruntque ei servi sui: “Ecce audivimus quod reges domus Israel clementes sint; ponamus itaque saccos in lumbis nostris et funiculos in capitibus nostris et egrediamur ad regem Israel; forsitan salvabit animam tuam”. (Liber I Regum 20, 31)
Accinxerunt saccis lumbos suos et posuerunt funes in capitibus suis veneruntque ad regem Israel et dixerunt: “Servus tuus Benadad dicit: “Vivat, oro te, anima mea””. Et ille ait: “Si adhuc vivit, frater meus est”. (Liber I Regum 20, 32)
Dum autem ego turbatus huc illucque me verterem, subito non comparuit”. Et ait rex Israel ad eum: “Hoc est iudicium tuum, quod ipse decrevisti”. (Liber I Regum 20, 40)
At ille statim abstulit fasciam de oculis suis, et cognovit eum rex Israel quod esset de prophetis. (Liber I Regum 20, 41)
Reversus est igitur rex Israel in domum suam tristis et indignans venitque in Samariam. (Liber I Regum 20, 43)