Trouvé 2367 Résultats pour: Israel
Egeni et pauperes quaerunt aquas, et non sunt, lingua eorum siti aruit. Ego, Dominus, exaudiam eos, Deus Israel non derelinquam eos. (Liber Isaiae 41, 17)
ut videant et sciant et recogitent et intellegant pariter quia manus Domini fecit hoc, et Sanctus Israel creavit illud. (Liber Isaiae 41, 20)
Quis dedit in direptionem Iacob et Israel vastantibus? Nonne Dominus ipse, cui peccavimus? Et noluerunt in viis eius ambulare et non audierunt legem eius. (Liber Isaiae 42, 24)
Et nunc haec dicit Dominus, qui creavit te, Iacob, et formavit te, Israel: “Noli timere, quia redemi te et vocavi te nomine tuo; meus es tu. (Liber Isaiae 43, 1)
quia ego Dominus Deus tuus, Sanctus Israel, salvator tuus: dedi propitiationem tuam Aegyptum, Aethiopiam et Saba pro te. (Liber Isaiae 43, 3)
Haec dicit Dominus, redemptor vester, Sanctus Israel: “Propter vos misi in Babylonem et detraxi fugitivos universos et Chaldaeos in navibus suis gloriantes. (Liber Isaiae 43, 14)
Ego Dominus, Sanctus vester, creans Israel, rex vester”. (Liber Isaiae 43, 15)
Non me invocasti, Iacob; immo taedio mei affectus es, Israel. (Liber Isaiae 43, 22)
et contaminavi principes sanctuarii, dedi ad internecionem Iacob et Israel in opprobrium”. (Liber Isaiae 43, 28)
Et nunc audi, Iacob serve meus, et Israel, quem elegi. (Liber Isaiae 44, 1)
Iste dicet: “Domini ego sum”, et ille vocabit se nomine Iacob; et hic scribet manu sua: “Domino”, et inscribetur nomine Israel”. (Liber Isaiae 44, 5)
Haec dicit Dominus, rex Israel et redemptor eius, Dominus exercituum: “Ego primus et ego novissimus, et absque me non est Deus. (Liber Isaiae 44, 6)