Mosaico decorativo

Trouvé 2367 Résultats pour: Israel

  • Et vidit exercitum fortem et oravit et dixit: “Benedictus es, Salvator Israel, qui contrivisti impetum potentis in manu servi tui David et tradidisti castra alienigenarum in manu Ionathae filii Saul et armigeri eius. (Liber I Maccabaeorum 4, 30)

  • Conclude exercitum istum in manu populi tui Israel, et confundantur in exercitu suo et equitibus suis. (Liber I Maccabaeorum 4, 31)

  • Et statuit Iudas et fratres eius et universa ecclesia Israel, ut agantur dies dedicationis altaris in temporibus suis ab anno in annum per dies octo, a quinta et vicesima die mensis Casleu, cum laetitia et gaudio. (Liber I Maccabaeorum 4, 59)

  • Et bellabat Iudas adversus filios Esau in Idumaea, in Acrabattane, quia circumsedebant Israel; et percussit eos plaga magna, compressit eos et cepit spolia eorum. (Liber I Maccabaeorum 5, 3)

  • Et congregatae sunt gentes, quae sunt in Galaad, adversus Israel, qui erant in finibus eorum, ut tollerent eos; et fugerunt in Datheman munitionem (Liber I Maccabaeorum 5, 9)

  • Et congregavit Iudas universum Israel, qui erant in Galaaditide, a minimo usque ad maximum et uxores eorum et natos et sarcinas, exercitum magnum valde, ut venirent in terram Iudae. (Liber I Maccabaeorum 5, 45)

  • et fugati sunt Iosephus et Azarias et impulsi sunt usque in fines Iudaeae, et ceciderunt illo die de populo Israel ad duo milia viri; et facta est fuga magna in populo, (Liber I Maccabaeorum 5, 60)

  • Ipsi autem non erant de semine virorum illorum, per quorum manum salus data est Israel. (Liber I Maccabaeorum 5, 62)

  • Et vir Iudas et fratres eius magnificati sunt valde in conspectu omnis Israel et gentium omnium, ubi audiebatur nomen eorum; (Liber I Maccabaeorum 5, 63)

  • Et hi, qui erant in arce, concluserant Israel in circuitu sanctorum et quaerebant eis mala semper et firmamentum gentium. (Liber I Maccabaeorum 6, 18)

  • Et exierunt quidam ex eis, qui obsidebantur, et adiunxerunt se illis aliqui impii ex Israel (Liber I Maccabaeorum 6, 21)

  • Et venerunt ad eum viri iniqui et impii ex Israel, et Alcimus dux erat eorum, qui volebat fieri sacerdos; (Liber I Maccabaeorum 7, 5)


"Recorramos a Jesus e não às pessoas, pois só Ele nunca nos faltará." São Padre Pio de Pietrelcina