Trouvé 2367 Résultats pour: Israel
Reliqua autem gestorum Iosaphat, priorum et novissimorum, scripta sunt in verbis Iehu filii Hanani, quae digesta sunt in libros regum Israel. (Liber II Paralipomenon 20, 34)
Post haec iniit amicitias Iosaphat rex Iudae cum Ochozia rege Israel, cuius opera fuerunt impiissima, (Liber II Paralipomenon 20, 35)
Qui habuit fratres filios Iosaphat Azariam et Iahiel et Zachariam et Azariam et Michael et Saphatiam: omnes hi filii Iosaphat regis Israel. (Liber II Paralipomenon 21, 2)
Surrexit ergo Ioram super regnum patris sui; cumque se confirmasset, occidit omnes fratres suos gladio et quosdam de principibus Israel. (Liber II Paralipomenon 21, 4)
Ambulavitque in viis regum Israel, sicut egerat domus Achab; filia quippe Achab erat uxor eius. Et fecit malum in conspectu Domini. (Liber II Paralipomenon 21, 6)
sed incessisti per iter regum Israel et fornicari fecisti Iudam et habitatores Ierusalem imitatus fornicationem domus Achab, insuper et fratres tuos domum patris tui meliores te occidisti: (Liber II Paralipomenon 21, 13)
Ambulavitque in consiliis eorum et perrexit cum Ioram filio Achab rege Israel in bellum contra Hazael regem Syriae in Ramoth Galaad; vulneraveruntque Syri Ioram. (Liber II Paralipomenon 22, 5)
Qui circumeuntes Iudam congregaverunt Levitas de cunctis urbibus Iudae et principes familiarum Israel veneruntque in Ierusalem. (Liber II Paralipomenon 23, 2)
Congregavitque sacerdotes et Levitas et dixit eis: “Egredimini ad civitates Iudae et colligite de universo Israel pecuniam ad sartatecta templi Dei vestri per singulos annos. Festinatoque hoc facite”. Porro Levitae non festinarunt. (Liber II Paralipomenon 24, 5)
Vocavitque rex Ioiadam principem et dixit ei: “Quare non tibi fuit curae, ut cogeres Levitas inferre de Iuda et de Ierusalem pecuniam, quae constituta est a Moyse servo Domini, ut inferret eam omnis congregatio Israel in tabernaculum testimonii? (Liber II Paralipomenon 24, 6)
Et praedicatum est in Iuda et Ierusalem, ut deferrent singuli pretium Domino, quod constituit Moyses servus Dei super Israel in deserto. (Liber II Paralipomenon 24, 9)
Sepelieruntque eum in civitate David cum regibus, eo quod fecisset bonum in Israel cum Deo et cum domo eius. (Liber II Paralipomenon 24, 16)