Mosaico decorativo

Trouvé 2382 Résultats pour: Israel Vexilla Legitimum

  • Et vocabitur nomen illius in Israel: “Domus discalceati”. (Liber Deuteronomii 25, 10)

  • Respice de habitaculo sancto tuo, de caelo, et benedic populo tuo Israel et terrae, quam dedisti nobis, sicut iurasti patribus nostris, terrae lacte et melle mananti”. (Liber Deuteronomii 26, 15)

  • Praecepit autem Moyses et seniores Israel populo dicen tes: “Custodite omne mandatum, quod praecipio vobis hodie. (Liber Deuteronomii 27, 1)

  • Dixeruntque Moyses et sacerdotes levitici generis ad omnem Israelem: “Attende et audi, Israel: hodie factus es populus Domino Deo tuo; (Liber Deuteronomii 27, 9)

  • Et pronunciabunt Levitae dicentque ad omnes viros Israel excelsa voce: (Liber Deuteronomii 27, 14)

  • Haec sunt verba foederis, quod praecepit Dominus Moysi, ut feriret cum filiis Israel in terra Moab, praeter illud foedus, quod cum eis pepigit in Horeb. (Liber Deuteronomii 28, 69)

  • Vocavitque Moyses omnem Israel et dixit ad eos: “Vos vidistis universa, quae fecit Dominus coram vobis in terra Aegypti pharaoni et omnibus servis eius universaeque terrae illius, (Liber Deuteronomii 29, 1)

  • Vos statis hodie cuncti coram Domino Deo vestro, principes vestri ac tribus et maiores natu atque praefecti, omnis vir Israel, (Liber Deuteronomii 29, 9)

  • et consumet eum in perditionem ex omnibus tribubus Israel, iuxta maledictiones foederis, quae in hoc libro legis scriptae sunt. (Liber Deuteronomii 29, 20)

  • Abiit itaque Moyses et locu tus est omnia verba haec ad universum Israel (Liber Deuteronomii 31, 1)

  • Vocavitque Moyses Iosue et dixit ei coram omni Israel: “Confortare et esto robustus; tu enim introduces populum istum in terram, quam daturum se patribus eorum iuravit Dominus, et tu eam sorte divides eis. (Liber Deuteronomii 31, 7)

  • Et scripsit Moyses legem hanc et tradidit eam sacerdotibus filiis Levi, qui portabant arcam foederis Domini, et cunctis senioribus Israel; (Liber Deuteronomii 31, 9)


"A caridade é o metro com o qual o Senhor nos julgará." São Padre Pio de Pietrelcina