Trouvé 2382 Résultats pour: Israel Vexilla Legitimum
Feceruntque filii Israel iuxta omnia, quae mandaverat Dominus: castrametati sunt per vexilla sua et profecti per tribus ad domos patrum suorum. (Liber Numeri 2, 34)
et custodiant vasa tabernaculi conventus explentes officia filiorum Israel, servientes in ministerio habitaculi. (Liber Numeri 3, 8)
Dabisque dono Levitas Aaron et filiis eius, quibus traditi sunt a filiis Israel; 10 Aaron autem et filios eius constitues super cultum sacerdotii. Externus, qui ad ministrandum accesserit, morietur”. (Liber Numeri 3, 9)
“Ecce ego tuli Levitas a filiis Israel pro omni primogenito, qui aperit vulvam in filiis Israel; eruntque Levitae mei. (Liber Numeri 3, 12)
Meum est enim omne primogenitum: ex quo percussi omnes primogenitos in terra Aegypti, sanctificavi mihi, quidquid primum nascitur in Israel ab homine usque ad pecus; mei sunt. Ego Dominus”. (Liber Numeri 3, 13)
Castrametabantur ante habitaculum, ad orientalem plagam ante tabernaculum conventus ad orientem, Moyses et Aaron cum filiis suis habentes custodiam sanctuarii in medio filiorum Israel. Quisquis alienus accesserit, morietur. (Liber Numeri 3, 38)
Et ait Dominus ad Moysen: “Numera omnes primogenitos sexus masculini de filiis Israel ab uno mense et supra et habebis summam eorum; (Liber Numeri 3, 40)
tollesque Levitas mihi pro omni primogenito filiorum Israel ego sum Dominus et pecora eorum pro universis primogenitis pecorum filiorum Israel”. (Liber Numeri 3, 41)
Recensuit Moyses, sicut praeceperat Dominus, omnes primogenitos filiorum Israel, (Liber Numeri 3, 42)
“Tolle Levitas pro omnibus primogenitis filiorum Israel et pecora Levitarum pro pecoribus corum; eruntque Levitae mei. Ego sum Dominus. (Liber Numeri 3, 45)
In pretio autem ducentorum septuaginta trium, qui excedunt numerum Levitarum de primogenitis filiorum Israel, (Liber Numeri 3, 46)
a primogenitis filiorum Israel tulit pecuniam mille trecentorum sexaginta quinque siclorum iuxta pondus sanctuarii. (Liber Numeri 3, 50)