Mosaico decorativo

Trouvé 2382 Résultats pour: Israel Vexilla Legitimum

  • Vixit autem Amasias filius Ioas rex Iudae, postquam mortuus est Ioas filius Ioachaz rex Israel, quindecim annis. (Liber II Regum 14, 17)

  • Anno quinto decimo Amasiae filii Ioas regis Iudae regnavit Ieroboam filius Ioas regis Israel in Samaria quadraginta et uno anno. (Liber II Regum 14, 23)

  • Et fecit, quod malum est coram Domino; non recessit ab omnibus peccatis Ieroboam filii Nabat, qui peccare fecit Israel. (Liber II Regum 14, 24)

  • Ipse restituit terminos Israel ab introitu Emath usque ad mare Arabae iuxta sermonem Domini, Dei Israel, quem locutus est per servum suum Ionam filium Amathi prophetam, qui erat de Gethhepher. (Liber II Regum 14, 25)

  • Vidit enim Dominus afflictionem Israel amaram nimis, et quod consumpti essent impuber et puber, et non esset qui auxiliaretur Israel. (Liber II Regum 14, 26)

  • Nec locutus est Dominus, ut deleret nomen Israel de sub caelo, sed salvavit eos in manu Ieroboam filii Ioas. (Liber II Regum 14, 27)

  • Reliqua autem gestorum Ieroboam et universa, quae fecit, et fortitudo eius, qua proeliatus est, et quomodo restituit, quod de finibus Damasci et Emath fuerat Iudae, Israeli, nonne haec scripta sunt in libro annalium regum Israel? (Liber II Regum 14, 28)

  • Dormivitque Ieroboam cum patribus suis regibus Israel; et regnavit Zacharias filius eius pro eo. (Liber II Regum 14, 29)

  • Anno vicesimo septimo Ieroboam regis Israel regnavit Azarias filius Amasiae regis Iudae. (Liber II Regum 15, 1)

  • Anno tricesimo octavo Azariae regis Iudae regnavit Zacharias filius Ieroboam super Israel in Samaria sex mensibus. (Liber II Regum 15, 8)

  • Et fecit, quod malum est coram Domino, sicut fecerant patres eius; non recessit a peccatis Ieroboam filii Nabat, qui peccare fecit Israel. (Liber II Regum 15, 9)

  • Reliqua autem gestorum Zachariae, nonne haec scripta sunt in libro annalium regum Israel? (Liber II Regum 15, 11)


"Uma só coisa é necessária: estar perto de Jesus". São Padre Pio de Pietrelcina