Trouvé 799 Résultats pour: Ira
Aut obliviscetur misereri Deus, aut continebit in ira sua misericordias suas? (Liber Psalmorum 77, 10)
Memor ero operum Domini, memor ero ab initio mirabilium tuorum. (Liber Psalmorum 77, 12)
Tu es Deus, qui facis mirabilia, notam fecisti in populis virtutem tuam. (Liber Psalmorum 77, 15)
non occultabimus a filiis eorum, generationi alteri narrantes laudes Domini et virtutes eius et mirabilia eius, quae fecit. (Liber Psalmorum 78, 4)
Et obliti sunt factorum eius et mirabilium eius, quae ostendit eis. (Liber Psalmorum 78, 11)
Coram patribus eorum fecit mirabilia in terra Aegypti, in campo Taneos. (Liber Psalmorum 78, 12)
Et apposuerunt adhuc peccare ei, in iram excitaverunt Excelsum in inaquoso. (Liber Psalmorum 78, 17)
Ideo audivit Dominus et exarsit, et ignis accensus est in Iacob, et ira ascendit in Israel. (Liber Psalmorum 78, 21)
et ira Dei ascendit super eos et occidit pingues eorum et electos Israel prostravit. (Liber Psalmorum 78, 31)
In omnibus his peccaverunt adhuc et non crediderunt in mirabilibus eius; (Liber Psalmorum 78, 32)
Ipse autem est misericors et propitiatur iniquitati et non disperdit. Saepe avertit iram suam et non accendit omnem furorem suum. (Liber Psalmorum 78, 38)
Quoties exacerbaverunt eum in deserto, in iram concitaverunt eum in inaquoso! (Liber Psalmorum 78, 40)