Trouvé 24 Résultats pour: Ioatham
Et venit in domum patris sui Ephra et occidit fratres suos filios Ierobbaal septuaginta viros super lapidem unum. Remansitque Ioatham filius Ierobbaal minimus, quia absconditus erat. (Liber Iudicum 9, 5)
Quod cum nuntiatum esset Ioatham, ivit et stetit in vertice montis Garizim elevataque voce clamavit et dixit: “Audite me, viri Sichem, ut audiat vos Deus. (Liber Iudicum 9, 7)
Quae cum Ioatham dixisset, fugit et abiit in Bera habitavitque ibi metu Abimelech fratris sui. (Liber Iudicum 9, 21)
Sichimitis quoque, quod operati erant, retributum est, et venit super eos maledictio Ioatham filii Ierobbaal. (Liber Iudicum 9, 57)
Percussit autem Dominus regem, et fuit leprosus usque in diem mortis suae et habitabat in domo separata seorsum; Ioatham vero filius regis gubernabat palatium et iudicabat populum terrae. (Liber II Regum 15, 5)
Et dormivit Azarias cum patribus suis, sepelieruntque eum cum maioribus suis in civitate David; et regnavit Ioatham filius eius pro eo. (Liber II Regum 15, 7)
Coniuravit autem et tetendit insidias Osee filius Ela contra Phacee filium Romeliae; et percussit eum et interfecit regnavitque pro eo vicesimo anno Ioatham filii Oziae. (Liber II Regum 15, 30)
Anno secundo Phacee filii Romeliae regis Israel regnavit Ioatham filius Oziae regis Iudae. (Liber II Regum 15, 32)
Reliqua autem gestorum Ioatham et universa, quae fecit, nonne haec scripta sunt in libro annalium regum Iudae? (Liber II Regum 15, 36)
Et dormivit Ioatham cum patribus suis sepultusque est cum eis in civitate David patris sui; et regnavit Achaz filius eius pro eo. (Liber II Regum 15, 38)
Anno septimo decimo Phacee filii Romeliae regnavit Achaz filius Ioatham regis Iudae. (Liber II Regum 16, 1)
Et huius Amasias filius genuit Azariam, porro Azariae filius Ioatham (Liber I Paralipomenon 3, 12)