Trouvé 192 Résultats pour: Ioab et Sem Absalom: conflictu

  • Cum autem venisset Chusai Arachites amicus David ad Absalom, locutus est ad eum: “Vivat rex! Vivat rex!”. (Liber II Samuelis 16, 16)

  • Ad quem Absalom: “Haec est, inquit, gratia tua ad amicum tuum? Quare non isti cum amico tuo?”. (Liber II Samuelis 16, 17)

  • Responditque Chusai ad Absalom: “Nequaquam; quia, quem elegit Dominus, et hic populus et omnis Israel, illius ero et cum eo manebo. (Liber II Samuelis 16, 18)

  • Dixit autem Absalom ad Achitophel: “Inite consilium quid agere debeamus”. (Liber II Samuelis 16, 20)

  • Et ait Achitophel ad Absalom: “Ingredere ad concubinas patris tui, quas dimisit ad custodiendam domum; ut, cum audierit omnis Israel quod foedaveris patrem tuum, roborentur manus omnium, qui tecum sunt”. (Liber II Samuelis 16, 21)

  • Tetenderunt igitur Absalom tabernaculum in solario; ingressusque est ad concubinas patris sui coram universo Israel. (Liber II Samuelis 16, 22)

  • Consilium autem Achitophel, quod dabat in diebus illis, quasi si quis consuleret Deum; sic erat omne consilium Achitophel, et cum esset cum David et cum esset cum Absalom. (Liber II Samuelis 16, 23)

  • Placuitque sermo eius Absalom et cunctis maioribus natu Israel. (Liber II Samuelis 17, 4)

  • Ait autem Absalom: “Vocate et Chusai Arachiten, et audiamus quid etiam ipse dicat”. (Liber II Samuelis 17, 5)

  • Cumque venisset Chusai ad Absalom, ait Absalom ad eum: “Huiuscemodi sermonem locutus est Achitophel; verbum eius facere debemus an non? Tu loquere”. (Liber II Samuelis 17, 6)

  • Et dixit Chusai ad Absalom: “Non bonum consilium, quod dedit Achitophel hac vice”. (Liber II Samuelis 17, 7)

  • ecce nunc latitat in aliqua fovea aut in aliquo alio loco. Et, cum ceciderit unus quilibet in principio, certo audient et dicent: “Facta est plaga in populo, qui sequitur Absalom”. (Liber II Samuelis 17, 9)


"Tente percorrer com toda a simplicidade o caminho de Nosso Senhor e não se aflija inutilmente.” São Padre Pio de Pietrelcina