Trouvé 540 Résultats pour: Illum
Nam male tractaverunt illum, ipse autem a ventre matris consecratus est propheta evertere et eruere et perdere et iterum aedificare et plantare et renovare. (Liber Ecclesiasticus 49, 9)
et acciperet partes de manu sacerdotum, et ipse stans iuxta aram, et circa illum corona fratrum, quasi plantatio cedri in monte Libano, (Liber Ecclesiasticus 50, 13)
sic circa illum steterunt quasi rami palmae omnes filii Aaron in gloria sua. (Liber Ecclesiasticus 50, 14)
Ad gentem impiam mitto eum et contra populum furoris mei mando illi, ut auferat spolia et diripiat praedam et ponat illum in conculcationem quasi lutum platearum. (Liber Isaiae 10, 6)
et induam illum tunicam tuam et cingulo tuo cingam eum et potestatem tuam dabo in manu eius; et erit in patrem habitantibus Ierusalem et domui Iudae. (Liber Isaiae 22, 21)
Et figam illum paxillum in loco securo, et erit in solium gloriae domui patris sui. (Liber Isaiae 22, 23)
Erudit enim illum recte, Deus suus docet illum. (Liber Isaiae 28, 26)
Numquid comminuitur triticum? Verum non in perpetuum triturans triturabit illum, neque vexabit eum rota plaustri, nec ungulis suis comminuet eum. (Liber Isaiae 28, 28)
Portant illum in umeris gestantes et ponentes in loco suo; et stabit ac de loco suo non movebitur; sed et si quis clamat ad eum, non respondet; de tribulatione eius non salvabit eum. (Liber Isaiae 46, 7)
Haec dicit dominator tuus, Dominus et Deus tuus, qui contendit pro populo suo: “Ecce tuli de manu tua calicem soporis, poculum indignationis meae; non adicies, ut bibas illum ultra. (Liber Isaiae 51, 22)
Et ponam illum in manu eorum, qui te humiliaverunt et dixerunt tibi: “Incurvare, ut transeamus”; et ponebas ut terram dorsum tuum et quasi viam transeuntibus”. (Liber Isaiae 51, 23)
Effunde indignationem tuam super gentes, quae non cognoverunt te, et super cognationes, quae nomen tuum non invocaverunt; quia comederunt Iacob et devoraverunt eum et consumpserunt illum et pascua eius dissipaverunt. (Liber Ieremiae 10, 25)