Trouvé 745 Résultats pour: Illi
Et ait illis: “Ite, dicite vulpi illi: “Ecce eicio daemonia et sanitates perficio hodie et cras et tertia consummor. (Evangelium secundum Lucam 13, 32)
At illi tacuerunt. Ipse vero apprehensum sanavit eum ac dimisit. (Evangelium secundum Lucam 14, 4)
Et non poterant ad haec respondere illi. (Evangelium secundum Lucam 14, 6)
Haec cum audisset quidam de simul discumbentibus, dixit illi: “Beatus, qui manducabit panem in regno Dei”. (Evangelium secundum Lucam 14, 15)
et cupiebat saturari de siliquis, quas porci manducabant, et nemo illi dabat. (Evangelium secundum Lucam 15, 16)
Surgam et ibo ad patrem meum et dicam illi: Pater, peccavi in caelum et coram te (Evangelium secundum Lucam 15, 18)
Isque dixit illi: “Frater tuus venit, et occidit pater tuus vitulum saginatum, quia salvum illum recepit”. (Evangelium secundum Lucam 15, 27)
sed postquam filius tuus hic, qui devoravit substantiam tuam cum meretricibus, venit, occidisti illi vitulum saginatum”. (Evangelium secundum Lucam 15, 30)
At ipse dixit illi: “Fili, tu semper mecum es, et omnia mea tua sunt; (Evangelium secundum Lucam 15, 31)
Et vocavit illum et ait illi: “Quid hoc audio de te? Redde rationem vilicationis tuae; iam enim non poteris vilicare”. (Evangelium secundum Lucam 16, 2)
At ille dixit: “Centum cados olei”. Dixitque illi: “Accipe cautionem tuam et sede cito, scribe quinquaginta”. (Evangelium secundum Lucam 16, 6)
Deinde alii dixit: “Tu vero quantum debes?”. Qui ait: “Centum coros tritici”. Ait illi: “Accipe litteras tuas et scribe octoginta”. (Evangelium secundum Lucam 16, 7)