Trouvé 745 Résultats pour: Illi
Percussi sunt autem caecitate sicut illi in foribus iusti, cum, vastis cooperti tenebris, unusquisque transitum ostii sui quaerebat. (Liber Sapientiae 19, 17)
Nam, qui sine timore est, non poterit iustificari; iracundia enim animositatis illius subversio illi erit. (Liber Ecclesiasticus 1, 28)
Sapientia enim et disciplina timor Domini, et quod beneplacitum est illi, (Liber Ecclesiasticus 1, 34)
Qui timetis Dominum, credite illi, et non evacuabitur merces vestra. (Liber Ecclesiasticus 2, 8)
Declina pauperi sine tristitia aurem tuam et redde debitum tuum et responde illi pacifica in mansuetudine. (Liber Ecclesiasticus 4, 8)
et denudabit illi absconsa sua et thesaurizabit super illum scientiam et intellectum iustitiae. (Liber Ecclesiasticus 4, 21)
Memento quoniam, nisi per illos, natus non fuisses; et quid retribues illis, quomodo et illi tibi? (Liber Ecclesiasticus 7, 30)
Ne derelinquas amicum antiquum: novus enim non erit similis illi. (Liber Ecclesiasticus 9, 14)
Fili, in mansuetudine honora animam tuam et da illi victum cultumque secundum meritum suum. (Liber Ecclesiasticus 10, 31)
Benefac humili et non dederis impio; vasa belli ne dederis illi, ne in ipsis potentior te sit. (Liber Ecclesiasticus 12, 6)
Nam duplicia mala invenies in omnibus bonis quaecumque feceris illi, quoniam et Altissimus odio habet peccatores et impiis reddet vindictam. (Liber Ecclesiasticus 12, 7)
Si necessarius illi fueris, ludet te et subridens spem dabit narrans tibi bona et dicet: “Quid opus est tibi?”. (Liber Ecclesiasticus 13, 7)