Mosaico decorativo

Trouvé 467 Résultats pour: Ille

  • Vir autem quidam tetendit arcum in incertum sagittam dirigens et percussit regem Israel inter iuncturas et loricam. At ille dixit aurigae suo: “Verte manum tuam et eice me de exercitu, quia graviter vulneratus sum”. (Liber I Regum 22, 34)

  • Dixit autem ei Elias: “Elisee, sede hic, quia Dominus misit me in Iericho”. Et ille ait: “Vivit Dominus, et vivit anima tua, quia non derelinquam te”. Cumque venissent Ierichum, (Liber II Regum 2, 4)

  • et reversi sunt ad eum. At ille habitabat in Iericho dixitque eis: “Numquid non dixi vobis: Nolite ire?”. (Liber II Regum 2, 18)

  • At ille ait: “Afferte mihi vas novum et mittite in illud sal”. Qui cum attulissent, (Liber II Regum 2, 20)

  • Dixitque: “Per quam viam ascendemus?”. At ille respondit: “Per desertum Idumaeae”. (Liber II Regum 3, 8)

  • Cumque plena fuissent vasa, dixit ad filium suum: “Affer mihi adhuc vas”. Et ille respondit: “Non habeo”. Stetitque oleum. (Liber II Regum 4, 6)

  • Venit autem illa et indicavit homini Dei. Et ille: “Vade, inquit, vende oleum et redde creditori tuo; tu autem et filii tui vivite de reliquo”. (Liber II Regum 4, 7)

  • ait patri suo: “Caput meum, caput meum!”. At ille dixit servo: “Tolle et duc eum ad matrem suam”. (Liber II Regum 4, 19)

  • Et ille ait ad Giezi: “Accinge lumbos tuos et tolle baculum meum in manu tua et vade. Si occurrerit tibi homo, non salutes eum et, si salutaverit te quispiam, non respondeas illi. Et pones baculum meum super faciem pueri”. (Liber II Regum 4, 29)

  • At ille reversus deambulavit in domo semel huc et illuc et ascendit et incubuit super eum, et sternutavit puer septies aperuitque oculos. (Liber II Regum 4, 35)

  • Et ille vocavit Giezi et dixit ei: “Voca Sunamitin hanc”. Quae vocata ingressa est ad eum. Qui ait: “Tolle filium tuum”. (Liber II Regum 4, 36)

  • At ille: “Afferte, inquit, farinam”. Cumque tulissent, misit in ollam et ait: “Infunde turbae, et comedat”. Et non fuit amplius quidquam amaritudinis in olla. (Liber II Regum 4, 41)


"De que vale perder-se em vãos temores?". São Padre Pio de Pietrelcina