Trouvé 122 Résultats pour: Ideo
Ideo debet mulier potestatem habere supra caput propter angelos. (Epistula I ad Corinthios 11, 10)
Ideo inter vos multi infirmi et imbecilles et dormiunt multi. (Epistula I ad Corinthios 11, 30)
Ideo notum vobis facio quod nemo in Spiritu Dei loquens dicit: “Anathema Iesus!”; et nemo potest dicere: “Dominus Iesus”, nisi in Spiritu Sancto. (Epistula I ad Corinthios 12, 3)
Si dixerit pes: “Non sum manus, non sum de corpore”, non ideo non est de corpore; (Epistula I ad Corinthios 12, 15)
et si dixerit auris: “Non sum oculus, non sum de corpore”, non ideo non est de corpore. (Epistula I ad Corinthios 12, 16)
Et ideo, qui loquitur lingua, oret, ut interpretetur. (Epistula I ad Corinthios 14, 13)
Quotquot enim promissiones Dei sunt, in illo “Est”; ideo et per ipsum “Amen” Deo ad gloriam per nos. (Epistula II ad Corinthios 1, 20)
ideo enim et scripsi, ut cognoscam probationem vestram, an in omnibus oboedientes sitis. (Epistula II ad Corinthios 2, 9)
Ideo habentes hanc ministra tionem, iuxta quod misericor diam consecuti sumus, non deficimus, (Epistula II ad Corinthios 4, 1)
Et ideo contendimus sive praesentes sive absentes placere illi. (Epistula II ad Corinthios 5, 9)
Ideo consolati sumus. In consolatione autem nostra abundantius magis gavisi sumus super gaudium Titi, quia refectus est spiritus eius ab omnibus vobis; (Epistula II ad Corinthios 7, 13)
Ideo haec absens scribo, ut non praesens durius agam secundum potestatem, quam Dominus dedit mihi in aedificationem et non in destructionem. (Epistula II ad Corinthios 13, 10)