Trouvé 16 Résultats pour: Ibunt
Quibus respondit Moyses: “Numquid fratres vestri ibunt ad pugnam, et vos hic sedebitis? (Liber Numeri 32, 6)
Et accipientes illi arma sua ibunt in castra sua et suscitabunt duces virtutis Assyriae concurrentque ad tabernaculum Holofernis et non invenient illum, et incidet in illos timor, et fugient a facie vestra. (Liber Iudith 14, 3)
Numquid mittes fulgura, et ibunt et dicent tibi: “Adsumus!”? (Liber Iob 38, 35)
Et dimisi eos secundum duritiam cordis eorum, ibunt in adinventionibus suis. (Liber Psalmorum 81, 13)
Ibunt de virtute in virtutem, videbitur Deus deorum in Sion. (Liber Psalmorum 84, 8)
Ibunt recta emissiones fulgurum et tamquam a bene curvato arcu nubium ad signum insilient, (Liber Sapientiae 5, 21)
Et ibunt populi multi et dicent: “Venite, et ascendamus ad montem Domini, ad domum Dei Iacob, ut doceat nos vias suas, et ambulemus in semitis eius”; quia de Sion exibit lex, et verbum Domini de Ierusalem. (Liber Isaiae 2, 3)
Se incurvaverunt et conciderunt simul; non potuerunt salvare onus et ipsi in captivitatem ibunt. (Liber Isaiae 46, 2)
Et ibunt civitates Iudae et habitatores Ierusalem et clamabunt ad deos, quibus sacrificant, et non salvabunt eos in tempore afflictionis eorum. (Liber Ieremiae 11, 12)
Et conteres lagunculam in oculis virorum, qui ibunt tecum, (Liber Ieremiae 19, 10)
Omnes pastores tuos pascet ventus, et amatores tui in captivitatem ibunt, quia tunc confunderis et erubesces ab omni malitia tua. (Liber Ieremiae 22, 22)
Dic: Ego portentum vestrum. Quomodo feci, sic fiet illis: in transmigrationem et in captivitatem ibunt. (Prophetia Ezechielis 12, 11)