Trouvé 2561 Résultats pour: Ibi
Et descendes ante me in Galgala. Ego quippe descendam ad te, ut offeram oblationem et immolem victimas pacificas. Septem diebus exspectabis, donec veniam ad te et ostendam tibi, quae facias”. (Liber I Samuelis 10, 8)
Et dixit ei patruus suus: “Indica mihi quid dixerit tibi Samuel”. (Liber I Samuelis 10, 15)
Ascendit autem Naas Am monites et pugnare coepit ad versum Iabes Galaad. Dixeruntque omnes viri Iabes ad Naas: “Habeto nos foederatos, et serviemus tibi”. (Liber I Samuelis 11, 1)
et dixerunt: “Mane exibimus ad vos, et facietis nobis omne, quod placuerit vobis”. (Liber I Samuelis 11, 10)
Dixit autem Samuel ad populum: “Venite, et eamus in Galgala et innovemus ibi regnum”. (Liber I Samuelis 11, 14)
Et perrexit omnis populus in Galgala, et fecerunt ibi regem Saul coram Domino in Galgala; et immolaverunt ibi victimas pacificas coram Domino. Et laetatus est ibi Saul et cuncti viri Israel nimis. (Liber I Samuelis 11, 15)
Postea autem clamaverunt ad Dominum et dixerunt: “Peccavimus, quia dereliquimus Dominum et servivimus Baalim et Astharoth; nunc ergo erue nos de manu inimicorum nostrorum, et serviemus tibi”. (Liber I Samuelis 12, 10)
profecto non derelinquet Dominus populum suum propter nomen suum magnum, quia dignatus est Dominus facere vos sibi populum. (Liber I Samuelis 12, 22)
Quod si perseveraveritis in malitia, et vos et rex vester pariter peribitis”. (Liber I Samuelis 12, 25)
Et elegit sibi Saul tria milia de Israel: et erant cum Saul duo milia in Machmas et in monte Bethel, mille autem cum Ionathan in Gabaa Beniamin. Porro ceterum populum remisit unumquemque in tabernacula sua. (Liber I Samuelis 13, 2)
Dixitque Samuel ad Saul: “Stulte egisti. Utinam custodisses mandata Domini Dei tui, quae praecepit tibi! Profecto nunc confirmasset Dominus regnum tuum super Israel in sempiternum; (Liber I Samuelis 13, 13)
sed nequaquam regnum tuum ultra consurget. Quaesivit sibi Dominus virum iuxta cor suum; et constituit eum Dominus ducem super populum suum, eo quod non servaveris, quae praecepit Dominus”. (Liber I Samuelis 13, 14)