Mosaico decorativo

Trouvé 2561 Résultats pour: Ibi

  • excelsa quoque timebunt et formidabunt in via. Florebit amygdalus, reptabit locusta, et dissipabitur capparis, quoniam ibit homo in domum aeternitatis suae, et circuibunt in platea plangentes, (Liber Ecclesiastes 12, 5)

  • Inaures aureas faciemus tibi vermiculatas argento. (Canticum Canticorum 1, 11)

  • Ferculum fecit sibi rex Salomon de lignis Libani; (Canticum Canticorum 3, 9)

  • Veniat dilectus meus in hortum suum et comedat fructus eius optimos. Veni in hortum meum, soror mea, sponsa; messui myrrham meam cum aromatibus meis, comedi favum cum melle, bibi vinum cum lacte meo. Comedite, amici, et bibite et inebriamini, carissimi. (Canticum Canticorum 5, 1)

  • Pulchra es, amica mea, sicut Thersa, decora sicut Ierusalem, terribilis ut castrorum acies ordinata. (Canticum Canticorum 6, 4)

  • “Quae est ista, quae progreditur quasi aurora consurgens, pulchra ut luna, electa ut sol, terribilis ut castrorum acies ordinata?”. (Canticum Canticorum 6, 10)

  • mane properabimus ad vineas, videbimus; si floruit vinea, si flores aperiuntur, si floruerunt mala punica; ibi dabo tibi amores meos. (Canticum Canticorum 7, 13)

  • Mandragorae dederunt odorem; in portis nostris omnia poma optima, nova et vetera, dilecte mi, servavi tibi. (Canticum Canticorum 7, 14)

  • Apprehenderem te et ducerem in domum matris meae; ibi me doceres, et darem tibi poculum ex vino condito et mustum malorum granatorum meorum. (Canticum Canticorum 8, 2)

  • Quae est ista, quae ascendit de deserto innixa super dilectum suum? Sub arbore malo suscitavi te; ibi parturivit te mater tua, ibi parturivit te genetrix tua. (Canticum Canticorum 8, 5)

  • Vinea mea coram me est; mille tibi, Salomon, et ducenti his, qui custodiunt fructus eius. (Canticum Canticorum 8, 12)

  • Quoniam in malevolam animam non introibit sapientia nec habitabit in corpore subdito peccatis. (Liber Sapientiae 1, 4)


"Diante de Deus ajoelhe-se sempre." São Padre Pio de Pietrelcina