Trouvé 2561 Résultats pour: Ibi
Confitebimur tibi, Deus; confitebimur et invocabimus nomen tuum: narrabimus mirabilia tua. (Liber Psalmorum 75, 2)
Ibi confregit coruscationes arcus, scutum, gladium et bellum. (Liber Psalmorum 76, 4)
Tu terribilis es, et quis resistet tibi? Ex tunc ira tua. (Liber Psalmorum 76, 8)
Quoniam furor hominis confitebitur tibi, et reliquiae furoris diem festum agent tibi. (Liber Psalmorum 76, 11)
Vovete et reddite Domino Deo vestro; omnes in circuitu eius afferant munera Terribili, (Liber Psalmorum 76, 12)
ei, qui aufert spiritum principum, terribili apud reges terrae. (Liber Psalmorum 76, 13)
Et redde vicinis nostris septuplum in sinu eorum, improperium ipsorum, quod exprobraverunt tibi, Domine. (Liber Psalmorum 79, 12)
Nos autem, populus tuus et oves pascuae tuae, confitebimur tibi in saeculum; in generationem et generationem annuntiabimus laudem tuam. (Liber Psalmorum 79, 13)
Et protege eam, quam plantavit dextera tua, et super filium hominis, quem confirmasti tibi. (Liber Psalmorum 80, 16)
Fiat manus tua super virum dexterae tuae, super filium hominis, quem confirmasti tibi. (Liber Psalmorum 80, 18)
Adversus populum tuum malignaverunt consilium et cogitaverunt adversus eos, quos abscondisti tibi. (Liber Psalmorum 83, 4)
et cognoscant quia nomen tibi Dominus: tu solus Altissimus super omnem terram. (Liber Psalmorum 83, 19)