Trouvé 53 Résultats pour: Hostes Victoria
Cui illa respondit: “Pater mi, si aperuisti os tuum ad Dominum, fac mihi, quodcumque pollicitus es, concessa tibi a Domino ultione atque victoria de hostibus tuis filiis Ammon”. (Liber Iudicum 11, 36)
Et versa est victoria in die illa in luctum omni populo; audivit enim populus in die illa dici: “Dolet rex super filio suo”. (Liber II Samuelis 19, 3)
Quod cum vidisset rex Moab, praevaluisse scilicet hostes, tulit secum septingentos viros educentes gladium, ut irrumperet ad regem Edom; et non potuerunt. (Liber II Regum 3, 26)
Hostes vero descenderunt ad eum. Porro Eliseus oravit Dominum dicens: “Percute, obsecro, gentem hanc caecitate!”. Percussitque eos Dominus, ne viderent iuxta verbum Elisei. (Liber II Regum 6, 18)
aut tribus annis famem aut tribus mensibus fugere te hostes tuos et gladium eorum non posse evadere aut tribus diebus gladium Domini et pestilentiam versari in terra et angelum Domini interficere in universis finibus Israel. Nunc igitur vide quid respondeam ei, qui misit me”. (Liber I Paralipomenon 21, 12)
Fames si orta fuerit in terra et pestilentia, uredo et aurugo et locusta et bruchus et hostes, vastatis regionibus, portas eius obsederint, omnisque plaga et infirmitas presserit, (Liber II Paralipomenon 6, 28)
Venit ergo ad regem. Cui rex ait: “Michaea, ire debemus in Ramoth Galaad ad bellandum an quiescere?”. Cui ille respondit: “Ascendite et prosperamini, ut tradantur hostes in manus vestras”. (Liber II Paralipomenon 18, 14)
Incenderunt hostes domum Dei destruxeruntque murum Ierusalem, universa palatia combusserunt et, quidquid pretiosum fuerat, demoliti sunt. (Liber II Paralipomenon 36, 19)
Audierunt autem hostes Iudae et Beniamin, quia filii captivita tis aedificarent templum Domino, Deo Israel, (Liber Esdrae 4, 1)
Et dixerunt hostes nostri: “Nesciant et ignorent, donec veniamus in medium eorum et interficiamus eos et cessare faciamus opus”. (Liber Nehemiae 4, 5)
qui faciunt peccatum et iniquitatem, hostes sunt animae suae. (Liber Thobis 12, 10)
Et misit Ozias Betomesthaim et Bemen et Chobam et Cholam in omnem finem Israel, qui renuntiarent de his rebus, quae consummata erant, et ut omnes in hostes effunderentur in interfectionem eorum. (Liber Iudith 15, 4)