Trouvé 30 Résultats pour: Heli

  • Factum est ergo in die quadam, Heli iacebat in loco suo, et oculi eius caligaverant, nec poterat videre. (Liber I Samuelis 3, 2)

  • Et cucurrit ad Heli et dixit: “Ecce ego; vocasti enim me”. Qui dixit: “Non vocavi. Revertere; dormi!”. Et abiit et dormivit. (Liber I Samuelis 3, 5)

  • Et Dominus rursum vocavit Samuel. Consurgensque Samuel abiit ad Heli et dixit: “Ecce ego, quia vocasti me”. Qui respondit: “Non vocavi te, fili mi. Revertere et dormi!”. (Liber I Samuelis 3, 6)

  • Et Dominus rursum vocavit Samuel tertio, qui consurgens abiit ad Heli (Liber I Samuelis 3, 8)

  • et ait: “Ecce ego, quia vocasti me”. Intellexit igitur Heli quia Dominus vocaret puerum, et ait ad Samuel: “Vade et dormi; et, si deinceps vocaverit te, dices: “Loquere, Domine, quia audit servus tuus””. Abiit ergo Samuel et dormivit in loco suo. (Liber I Samuelis 3, 9)

  • In die illo suscitabo adversum Heli omnia, quae locutus sum super domum eius: incipiam et complebo. (Liber I Samuelis 3, 12)

  • Idcirco iuravi domui Heli quod non expietur iniquitas domus eius victimis et muneribus usque in aeternum”. (Liber I Samuelis 3, 14)

  • Dormivit autem Samuel usque mane aperuitque ostia domus Domini. Et Samuel timebat indicare visionem Heli. (Liber I Samuelis 3, 15)

  • Vocavit ergo Heli Samuelem et dixit: “Samuel, fili mi”. Qui respondens ait: “Praesto sum”. (Liber I Samuelis 3, 16)

  • Misit ergo populus in Silo, et tulerunt inde arcam foederis Domini exercituum sedentis super cherubim; erantque duo filii Heli cum arca foederis Dei, Ophni et Phinees. (Liber I Samuelis 4, 4)

  • Et arca Dei capta est; duoque filii Heli mortui sunt, Ophni et Phinees. (Liber I Samuelis 4, 11)

  • Cumque ille venisset, Heli sedebat super sellam iuxta portam aspectans viam; erat enim cor eius pavens pro arca Dei. Vir autem ille, postquam ingressus est, nuntiavit urbi; et ululavit omnis civitas. (Liber I Samuelis 4, 13)


“Padre, eu não acredito no inferno – falou um penitente. Padre Pio disse: Acreditará quando for para lá?” São Padre Pio de Pietrelcina