Trouvé 177 Résultats pour: Gentibus

  • ut cognoscatur in terra via tua, in omnibus gentibus salutare tuum. (Liber Psalmorum 67, 3)

  • Quare dicent in gentibus: “Ubi est Deus eorum?”. Innotescat in nationibus coram oculis nostris ultio sanguinis servorum tuorum, qui effusus est. (Liber Psalmorum 79, 10)

  • Surge, Deus, iudica terram, quoniam tu hereditabis in omnibus gentibus. (Liber Psalmorum 82, 8)

  • dicite in gentibus: “Dominus regnavit!”. Etenim correxit orbem terrae, qui non commovebitur; iudicabit populos in aequitate. (Liber Psalmorum 96, 10)

  • In diebus illis exierunt ex Israel filii iniqui et suaserunt multis dicentes: “Eamus et disponamus testamentum cum gentibus, quae circa nos sunt, quia, ex quo recessimus ab eis, invenerunt nos multa mala”. (Liber I Maccabaeorum 1, 11)

  • retribuite retributionem gentibus et intendite in praeceptum legis”. (Liber I Maccabaeorum 2, 68)

  • Et Ierusalem non habitabatur sicut desertum; non erat qui ingrederetur et egrederetur de natis eius, et sanctum conculcabatur, et filii alienigenarum erant in arce; ibi erat habitatio gentibus. Et ablata est voluptas a Iacob, et defecit tibia et cithara. (Liber I Maccabaeorum 3, 45)

  • Et abiit Simon in Galilaeam et commisit proelia multa cum gentibus; et contritae sunt gentes a facie eius, (Liber I Maccabaeorum 5, 21)

  • et persecutus est eos usque ad portam Ptolemaidis, et ceciderunt de gentibus fere tria milia virorum, et accepit spolia eorum. (Liber I Maccabaeorum 5, 22)

  • escae autem non erant in horreis, eo quod septimus annus esset, et, qui evaserant in Iudaeam de gentibus, consumpserant reliquias repositionis. (Liber I Maccabaeorum 6, 53)

  • Congrega dispersionem nostram, libera eos, qui serviunt gentibus, et contemptos et abominatos respice, ut sciant gentes quia tu es Deus noster. (Liber II Maccabaeorum 1, 27)

  • At Maccabaeus, congregata multitudine, intolerabilis iam gentibus efficiebatur, ira Domini in misericordiam conversa. (Liber II Maccabaeorum 8, 5)


“O temor e a confiança devem dar as mãos e proceder como irmãos. Se nos damos conta de que temos muito temor devemos recorrer à confiança. Se confiamos excessivamente devemos ter um pouco de temor”. São Padre Pio de Pietrelcina