Trouvé 86 Résultats pour: Gentem
Ad gentem impiam mitto eum et contra populum furoris mei mando illi, ut auferat spolia et diripiat praedam et ponat illum in conculcationem quasi lutum platearum. (Liber Isaiae 10, 6)
Quae mittit in mari legatos et in vasis papyri super aquas: “Ite, nuntii veloces, ad gentem proceram et lucidam, ad populum terribilem, prope et procul, gentem robustam et conculcantem, cuius flumina scindunt terram”. (Liber Isaiae 18, 2)
Auxisti gentem, Domine, auxisti gentem, glorificatus es; elongasti omnes terminos terrae. (Liber Isaiae 26, 15)
Ecce gentem, quam nesciebas, vocabis, et gentes, quae te non cognoverunt, ad te current, propter Dominum Deum tuum et Sanctum Israel, quia glorificavit te. (Liber Isaiae 55, 5)
Minimus erit in mille, et parvulus in gentem fortem. Ego Dominus in tempore eius subito faciam istud. (Liber Isaiae 60, 22)
“Quaesitus sum ab his, qui non consulebant me, inventus sum ab his, qui non quaerebant me. Dixi: “Ecce ego, ecce ego!” ad gentem, quae non invocabat nomen meum. (Liber Isaiae 65, 1)
Ecce ego adducam super vos gentem de longinquo, domus Israel, ait Dominus, gentem robustam, gentem antiquam, gentem, cuius ignorabis linguam nec intelleges quid loquatur. (Liber Ieremiae 5, 15)
Numquid super his non visitabo, dicit Dominus, aut super gentem huiuscemodi non ulciscetur anima mea? (Liber Ieremiae 5, 29)
Quod si non audierint, evellam gentem illam evulsione et perditione”, ait Dominus. (Liber Ieremiae 12, 17)
Repente loquar adversum gentem et adversum regnum, ut eradicem et destruam et disperdam illud; (Liber Ieremiae 18, 7)
Cumque impleti fuerint septuaginta anni, visitabo super regem Babylonis et super gentem illam, dicit Dominus, iniquitatem eorum et super terram Chaldaeorum; et ponam illam in solitudines sempiternas. (Liber Ieremiae 25, 12)
Haec dicit Dominus exercituum: Ecce afflictio egreditur de gente in gentem, et turbo magnus surgit a summitatibus terrae”. (Liber Ieremiae 25, 32)