Mosaico decorativo

Trouvé 877 Résultats pour: Filius Dei

  • Et dixit David: “Salomon filius meus puer parvulus est et tener; domus autem, quae aedificanda est Domino, talis esse debet, ut in cunctis regionibus nominetur et glorificetur. Praeparabo ergo ei necessaria”. Et ob hanc causam ante mortem suam omnes paravit impensas. (Liber I Paralipomenon 22, 5)

  • Filius, qui nascetur tibi, erit vir quietissimus; faciam enim eum requiescere ab omnibus inimicis suis per circuitum et ob hanc causam Salomon vocabitur, et pacem et otium dabo in Israel cunctis diebus eius. (Liber I Paralipomenon 22, 9)

  • Descripsitque eos Semeias filius Nathanael scriba Levites coram rege et principibus et Sadoc sacerdote et Achimelech filio Abiathar, principibus quoque familiarum sacerdotalium et leviticarum: unam familiam pro Eleazar et unam pro Ithamar. (Liber I Paralipomenon 24, 6)

  • Filius Oziel Micha; de filiis Micha Samir; (Liber I Paralipomenon 24, 24)

  • Filius Merari: de Iaziau filio suo Soam et Zacchur et Hebri. (Liber I Paralipomenon 24, 27)

  • Porro de Moholi filius Eleazar, qui non habebat liberos. (Liber I Paralipomenon 24, 28)

  • Filius vero Cis Ierameel; (Liber I Paralipomenon 24, 29)

  • Divisiones autem ianitorum. De Coritis: Meselemia filius Core de filiis Abiasaph. (Liber I Paralipomenon 26, 1)

  • Subael filius Gersam filii Moysi praepositus thesauris. (Liber I Paralipomenon 26, 24)

  • Fratres quoque eius Eliezer, cuius filius Rohobia et huius filius Iesaias; et huius filius Ioram, huius quoque filius Zechri et huius filius Selemith. (Liber I Paralipomenon 26, 25)

  • Et universa, quae consecraverant Samuel videns et Saul filius Cis et Abner filius Ner et Ioab filius Sarviae, omnia donaria sacra erant sub manu Selemith et fratrum eius. (Liber I Paralipomenon 26, 28)

  • Primae turmae in primo mense Iesbaam praeerat filius Zabdiel, et sub eo viginti quattuor milia; (Liber I Paralipomenon 27, 2)


"Todas as graças que pedimos no nome de Jesus são concedidas pelo Pai eterno." São Padre Pio de Pietrelcina