Trouvé 1389 Résultats pour: Filii
filii Abisue filii Phinees filii Eleazar filii Aaron summi sacerdotis, (Liber Esdrae 7, 5)
Et adduxerunt nobis per manum Dei nostri bonam super nos virum doctissimum de filiis Moholi filii Levi filii Israel nomine Serebiam et filios eius et fratres eius decem et octo (Liber Esdrae 8, 18)
Die autem quarta appensum est argentum et aurum et vasa in domo Dei nostri per manum Meremoth filii Uriae sacerdotis et cum eo Eleazar filius Phinees cumque eis Iozabad filius Iesua et Noadia filius Bennui Levitae, (Liber Esdrae 8, 33)
qui venerant de captivitate, filii transmigrationis, obtulerunt holocautomata Deo Israel, vitulos duodecim pro omni populo Israel, arietes nonaginta sex, agnos septuaginta septem, hircos pro peccato duodecim: omnia in holocaustum Domino. (Liber Esdrae 8, 35)
Et surrexit Esdras ante domum Dei et abiit ad cubiculum Iohanan filii Eliasib et pernoctavit ibi; panem non comedit et aquam non bibit, lugebat enim transgressionem eorum, qui venerant de captivitate. (Liber Esdrae 10, 6)
Feceruntque sic filii transmigrationis. Et elegit Esdras sacerdos viros principes familiarum iuxta domus patrum eorum, omnes autem per nomina eorum, et sederunt in die primo mensis decimi, ut quaererent rem. (Liber Esdrae 10, 16)
Et inventi sunt de filiis sacerdotum, qui duxerant uxores alienigenas. De filiis Iesua filii Iosedec et de fratribus eius: Maasia et Eliezer et Iarib et Godolia; (Liber Esdrae 10, 18)
Verba Nehemiae filii Hacha liae. Et factum est in mense Ca sleu, anno vicesimo, et ego eram in castro Susan. (Liber Nehemiae 1, 1)
Portam autem Piscium aedificaverunt filii Asnaa; ipsi contignaverunt eam et statuerunt valvas eius et seras et vectes. (Liber Nehemiae 3, 3)
Et iuxta eos restauravit Meremoth filius Uriae filii Accos, et iuxta eum restauravit Mosollam filius Barachiae filii Mesezabel, et iuxta eum restauravit Sadoc filius Baana, (Liber Nehemiae 3, 4)
Post eum restauravit Meremoth filius Uriae filii Aecos mensuram secundam a porta domus Eliasib usque ad extremitatem domus Eliasib. (Liber Nehemiae 3, 21)
Post eos restauravit Beniamin et Hassub contra domum suam; post eos restauravit Azarias filius Maasiae filii Ananiae iuxta domum suam. (Liber Nehemiae 3, 23)