Trouvé 1389 Résultats pour: Filii
Et Balaam filium Beor hariolum occiderunt filii Israel gladio cum ceteris interfectis. (Liber Iosue 13, 22)
et dimidiam partem Galaad et Astharoth et Edrai, urbes regni Og in Basan, filiis Machir filii Manasse, dimidiae parti filiorum Machir, iuxta cognationes suas. (Liber Iosue 13, 31)
Hoc est, quod hereditave runt filii Israel in terra Cha naan, quod dederunt eis Eleazar sacerdos et Iosue filius Nun et principes familiarum tribuum Israel, (Liber Iosue 14, 1)
sed sunt filii Ioseph in duas divisi tribus, Manasse et Ephraim, nec acceperunt Levitae aliam in terra partem, nisi urbes ad habitandum et suburbana earum ad alenda iumenta et pecora sua. (Liber Iosue 14, 4)
Sicut praeceperat Dominus Moysi, ita fecerunt filii Israel et diviserunt terram. (Liber Iosue 14, 5)
Accesserunt itaque filii Iudae ad Iosue in Galgala, locutusque est ad eum Chaleb filius Iephonne Cenezaeus: “Nosti quid locutus sit Dominus ad Moysen hominem Dei de me et te in Cadesbarne. (Liber Iosue 14, 6)
ascendit in Bethagla et transit ab aquilone Betharaba ascendens ad lapidem Boen filii Ruben (Liber Iosue 15, 6)
Iebusaeum autem habitatorem Ierusalem non potuerunt filii Iudae delere; habitavitque Iebusaeus cum filiis Iudae in Ierusalem usque in praesentem diem. (Liber Iosue 15, 63)
Hereditaverunt illas filii Ioseph Manasses et Ephraim. (Liber Iosue 16, 4)
Et non interfecerunt filii Ephraim Chananaeum, qui habitabat in Gazer; habitavitque Chananaeus in medio Ephraim usque in diem hanc et factus est tributarius. (Liber Iosue 16, 10)
Et reliqui filiorum Manasse acceperunt iuxta familias suas: filii Abiezer et filii Helec et filii Asriel et filii Sechem et filii Hepher et filii Semida: isti sunt filii Manasse filii Ioseph, mares per cognationes suas. (Liber Iosue 17, 2)
Salphaad vero filio Hepher filii Galaad filii Machir filii Manasse non erant filii, sed solae filiae, quarum ista sunt nomina: Maala et Noa, Hegla et Melcha et Thersa. (Liber Iosue 17, 3)