Trouvé 480 Résultats pour: Fili Hominis
Quattuor per quattuor vultus unicuique, et quattuor alae unicuique, et similitudo manus hominis sub alis eorum; (Prophetia Ezechielis 10, 21)
Dixitque ad me: “Fili hominis, hi sunt viri, qui cogitant iniquitatem et tractant consilium pessimum in urbe ista (Prophetia Ezechielis 11, 2)
Idcirco vaticinare de eis; vaticinare, fili hominis”. (Prophetia Ezechielis 11, 4)
“Fili hominis, fratres tui, fratres tui, viri propinqui tui et omnis domus Israel, universi, quibus dixerunt habitatores Ierusalem: “Longe sunt a Domino; nobis data est terra in possessionem”. (Prophetia Ezechielis 11, 15)
“Fili hominis, in medio domus exasperantis tu habitas, qui oculos habent ad videndum et non vident, et aures ad audiendum et non audiunt, quia domus exasperans est. (Prophetia Ezechielis 12, 2)
Tu ergo, fili hominis, fac tibi vasa transmigrationis et transmigrabis per diem coram eis; transmigrabis autem de loco tuo ad locum alterum in conspectu eorum, si forte aspiciant, quia domus exasperans est. (Prophetia Ezechielis 12, 3)
“Fili hominis, numquid non dixerunt ad te domus Israel, domus exasperans: “Quid tu facis?”. (Prophetia Ezechielis 12, 9)
“Fili hominis, panem tuum in conturbatione comede; sed et aquam tuam in trepidatione et sollicitudine bibe. (Prophetia Ezechielis 12, 18)
“Fili hominis, quod est proverbium istud vobis in terra Israel dicentibus: “In longum differentur dies, et peribit omnis visio”? (Prophetia Ezechielis 12, 22)
“Fili hominis, ecce domus Israel dicentium: “Visio, quam hic videt, in dies multos et in tempora longa iste prophetat”; (Prophetia Ezechielis 12, 27)
“Fili hominis, vaticinare ad prophetas Israel, qui prophetant; et dices prophetantibus de corde suo: Audite verbum Domini. (Prophetia Ezechielis 13, 2)
Et tu, fili hominis, pone faciem tuam contra filias populi tui, quae prophetant de corde suo, et vaticinare super eas (Prophetia Ezechielis 13, 17)