Trouvé 641 Résultats pour: Fiduciam In Deum
Et timuerunt nautae et clamaverunt unusquisque ad deum suum et miserunt vasa, quae erant in navi, in mare, ut alleviaretur ab eis. Ionas autem descenderat ad interiora navis et, cum recubuisset, dormiebat sopore gravi. (Prophetia Ionae 1, 5)
Et accessit ad eum gubernator et dixit ei: “Quid? Tu sopore deprimeris? Surge, invoca Deum tuum, si forte recogitet Deus de nobis, et non pereamus”. (Prophetia Ionae 1, 6)
Et dixit ad eos: “Hebraeus ego sum et Dominum, Deum caeli, ego timeo, qui fecit mare et aridam”. (Prophetia Ionae 1, 9)
Et oravit Ionas ad Dominum Deum suum de ventre piscis (Prophetia Ionae 2, 2)
et operiantur saccis homines et iumenta et clament ad Deum in fortitudine, et convertatur vir a via sua mala et a violentia, quae est in manibus eorum. (Prophetia Ionae 3, 8)
Ego autem ad Dominum aspiciam, exspectabo Deum salvatorem meum; audiet me Deus meus. (Prophetia Michaeae 7, 7)
lingent pulverem sicut serpens, velut reptilia terrae. Trementes exibunt de aedibus suis " ad Dominum Deum nostrum " formidabunt et timebunt te. (Prophetia Michaeae 7, 17)
Tunc ultra progrediens quasi ventus pertransibit et constituet fortitudinem suam deum suum”. (Prophetia Habacuc 1, 11)
Non audivit vocem, non suscepit disciplinam; in Domino non est confisa, ad Deum suum non appropiavit. (Prophetia Sophoniae 3, 2)
et adducam eos, et habitabunt in medio Ierusalem; et erunt mihi in populum, et ego ero eis in Deum in veritate et iustitia. (Prophetia Zachariae 8, 8)
Numquid homo potest defraudare Deum? Sed vos defraudatis me. Et dicitis: “In quo defraudavimus te?”. In decimis et in primitiis. (Prophetia Malachiae 3, 8)
Ergo nunc beatos dicimus arrogantes; siquidem aedificati sunt facientes impietatem et tentaverunt Deum et salvi facti sunt”. (Prophetia Malachiae 3, 15)