Trouvé 699 Résultats pour: Fide Ad Deum
Et oravit Ionas ad Dominum Deum suum de ventre piscis (Prophetia Ionae 2, 2)
et operiantur saccis homines et iumenta et clament ad Deum in fortitudine, et convertatur vir a via sua mala et a violentia, quae est in manibus eorum. (Prophetia Ionae 3, 8)
Ego autem ad Dominum aspiciam, exspectabo Deum salvatorem meum; audiet me Deus meus. (Prophetia Michaeae 7, 7)
lingent pulverem sicut serpens, velut reptilia terrae. Trementes exibunt de aedibus suis " ad Dominum Deum nostrum " formidabunt et timebunt te. (Prophetia Michaeae 7, 17)
Tunc ultra progrediens quasi ventus pertransibit et constituet fortitudinem suam deum suum”. (Prophetia Habacuc 1, 11)
Ecce languidus, in quo non est anima recta; iustus autem in fide sua vivet”. (Prophetia Habacuc 2, 4)
Non audivit vocem, non suscepit disciplinam; in Domino non est confisa, ad Deum suum non appropiavit. (Prophetia Sophoniae 3, 2)
et adducam eos, et habitabunt in medio Ierusalem; et erunt mihi in populum, et ego ero eis in Deum in veritate et iustitia. (Prophetia Zachariae 8, 8)
Numquid homo potest defraudare Deum? Sed vos defraudatis me. Et dicitis: “In quo defraudavimus te?”. In decimis et in primitiis. (Prophetia Malachiae 3, 8)
Ergo nunc beatos dicimus arrogantes; siquidem aedificati sunt facientes impietatem et tentaverunt Deum et salvi facti sunt”. (Prophetia Malachiae 3, 15)
Ait illi Iesus: “Rursum scriptum est: "Non tentabis Dominum Deum tuum"”. (Evangelium secundum Matthaeum 4, 7)
Tunc dicit ei Iesus: “Vade, Satanas! Scriptum est enim: "Dominum Deum tuum adorabis et illi soli servies"”. (Evangelium secundum Matthaeum 4, 10)