Trouvé 86 Résultats pour: Extra
Et tolles vitulum, qui oblatus fuerit pro peccato, et combures illum in destinato loco domus extra sanctuarium. (Prophetia Ezechielis 43, 21)
Haec est civitas exsultans, habitans in confidentia, quae dicebat in corde suo: “Ego sum, et extra me non est alia amplius!”. Quomodo facta est in desertum, cubile bestiae? Omnis, qui transit per eam, sibilabit et movebit manum suam. (Prophetia Sophoniae 2, 15)
Erant autem, qui manducaverant, quattuor milia hominum extra mulieres et parvulos. (Evangelium secundum Matthaeum 15, 38)
Et relictis illis, abiit foras extra civitatem in Bethaniam ibique mansit. (Evangelium secundum Matthaeum 21, 17)
Et apprehensum eum eiecerunt extra vineam et occiderunt. (Evangelium secundum Matthaeum 21, 39)
Et deprecabatur eum multum, ne se expelleret extra regionem. (Evangelium secundum Marcum 5, 10)
Nihil est extra hominem introiens in eum, quod possit eum coinquinare; sed quae de homine procedunt, illa sunt, quae coinquinant hominem!”. (Evangelium secundum Marcum 7, 15)
Et apprehendens manum caeci eduxit eum extra vicum; et exspuens in oculos eius, impositis manibus ei, interrogabat eum: “Vides aliquid?”. (Evangelium secundum Marcum 8, 23)
Et apprehendentes eum occiderunt et eiecerunt extra vineam. (Evangelium secundum Marcum 12, 8)
et surrexerunt et eiecerunt illum extra civitatem et duxerunt illum usque ad supercilium montis, supra quem civitas illorum erat aedificata, ut praecipitarent eum. (Evangelium secundum Lucam 4, 29)
Verumtamen oportet me hodie et cras et sequenti ambulare, quia non capit prophetam perire extra Ierusalem”. (Evangelium secundum Lucam 13, 33)
Et eiectum illum extra vineam occiderunt. Quid ergo faciet illis dominus vineae? (Evangelium secundum Lucam 20, 15)