Trouvé 25 Résultats pour: Euntes
Et cito euntes dicite discipulis eius: “Surrexit a mortuis et ecce praecedit vos in Galilaeam; ibi eum videbitis”. Ecce dixi vobis”. (Evangelium secundum Matthaeum 28, 7)
Euntes ergo docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti, (Evangelium secundum Matthaeum 28, 19)
dimitte illos, ut euntes in villas et vicos in circuitu emant sibi, quod manducent”. (Evangelium secundum Marcum 6, 36)
Respondens autem ait illis: “Date illis vos manducare”. Et dicunt ei: “Euntes emamus denariis ducentis panes et dabimus eis manducare?”. (Evangelium secundum Marcum 6, 37)
et illi euntes nuntiaverunt ceteris, nec illis crediderunt. (Evangelium secundum Marcum 16, 13)
Et dixit eis: “Euntes in mundum universum praedicate evangelium omni creaturae. (Evangelium secundum Marcum 16, 15)
Et respondens dixit illis: “Euntes nuntiate Ioanni, quae vidistis et audistis: caeci vident, claudi ambulant, leprosi mundantur et surdi audiunt, mortui resurgunt, pauperes evangelizantur; (Evangelium secundum Lucam 7, 22)
Quod autem in spinis cecidit: hi sunt, qui audierunt et a sollicitudinibus et divitiis et voluptatibus vitae euntes suffocantur et non referunt fructum. (Evangelium secundum Lucam 8, 14)
Dies autem coeperat declinare; et accedentes Duodecim dixerunt illi: “Dimitte turbam, ut euntes in castella villasque, quae circa sunt, divertant et inveniant escas, quia hic in loco deserto sumus”. (Evangelium secundum Lucam 9, 12)
et misit nuntios ante conspectum suum. Et euntes intraverunt in castellum Samaritanorum, ut pararent illi. (Evangelium secundum Lucam 9, 52)
Et misit Petrum et Ioannem dicens: “Euntes parate nobis Pascha, ut manducemus”. (Evangelium secundum Lucam 22, 8)
Euntes autem invenerunt, sicut dixit illis, et paraverunt Pascha. (Evangelium secundum Lucam 22, 13)