Trouvé 4238 Résultats pour: Eum
Et ait rex: “Qui contradixerit tibi, adduc eum ad me, et ultra non addet ut tangat te”. (Liber II Samuelis 14, 10)
Quae ait: “Recordetur rex Domini Dei sui, ut non augeat ultor sanguinis perniciem, et nequaquam interficiant filium meum”. Qui ait: “Vivit Dominus, quia non cadet de capillis filii tui super terram”. (Liber II Samuelis 14, 11)
Dixit ergo mulier: “Loquatur ancilla tua ad dominum meum regem verbum”. Et ait: “Loquere”. (Liber II Samuelis 14, 12)
Nunc igitur veni, ut loquar ad regem dominum meum verbum hoc, quia populus terruit me. Et dixit ancilla tua: Loquar ad regem, si quo modo faciat rex verbum ancillae suae. (Liber II Samuelis 14, 15)
Nam audiet rex, ut liberet ancillam suam de manu illius, qui vult delere me et filium meum simul de hereditate Dei. (Liber II Samuelis 14, 16)
Et quando tondebatur capillus — semel autem in anno tondebatur, quia gravabat eum caesaries — ponderabat capillos capitis sui ducentis siclis pondere regio. (Liber II Samuelis 14, 26)
Misit itaque ad Ioab, ut mitteret eum ad regem; qui noluit venire ad eum. Cumque secundo misisset, et ille noluisset venire, (Liber II Samuelis 14, 29)
dixit servis suis: “Videte agrum Ioab iuxta agrum meum habentem messem hordei; ite igitur et succendite eum igni”. Succenderunt ergo servi Absalom segetem igni. Et venientes servi Ioab, scissis vestibus suis, dixerunt: “Succenderunt servi Absalom agrum igni!”. (Liber II Samuelis 14, 30)
Post haec fecit sibi Absalom currus et equos et quinqua ginta viros, qui praecederent eum. (Liber II Samuelis 15, 1)
Sed et cum accederet ad eum homo, ut se prostraret coram illo, extendebat manum suam et apprehendens osculabatur eum. (Liber II Samuelis 15, 5)
Dixeruntque servi regis ad eum: “In omnibus, quaecumque elegerit dominus noster rex, ecce servi tui sumus”. (Liber II Samuelis 15, 15)
Egressus est ergo rex et universa domus eius post eum et dereliquit rex decem mulieres concubinas ad custodiendam domum. (Liber II Samuelis 15, 16)