Trouvé 4238 Résultats pour: Eum
Per cuncta loca, quae transivi cum omnibus filiis Israel, numquid loquens locutus sum ad unum de iudicibus Israel, cui praecepi, ut pasceret populum meum Israel, dicens: Quare non aedificastis mihi domum cedrinam? (Liber II Samuelis 7, 7)
Et nunc haec dices servo meo David: Haec dicit Dominus exercituum: Ego tuli te de pascuis sequentem greges, ut esses dux super populum meum Israel, (Liber II Samuelis 7, 8)
Et ponam locum populo meo Israel et plantabo eum, et habitabit in eo et non turbabitur amplius; nec addent filii iniquitatis ut affligant eum sicut prius (Liber II Samuelis 7, 10)
et ex die, qua constitui iudices super populum meum Israel, et requiem dabo tibi ab omnibus inimicis tuis. Praedicitque tibi Dominus quod domum faciat tibi Dominus. (Liber II Samuelis 7, 11)
Ego ero ei in patrem, et ipse erit mihi in filium; qui si inique aliquid gesserit, arguam eum in virga virorum et in plagis filiorum hominum. (Liber II Samuelis 7, 14)
Et firmasti tibi populum tuum Israel in populum sempiternum; et tu, Domine, factus es eis in Deum. (Liber II Samuelis 7, 24)
et misit Thou Adoram filium suum ad regem David, ut salutaret eum congratulans et gratias ageret eo quod pugnasset cum Adadezer et percussisset eum; hostis quippe erat Thou Adadezer. Attulit autem Adoram et vasa argentea et vasa aurea et vasa aerea, (Liber II Samuelis 8, 10)
Misit ergo rex David et tulit eum de domo Machir filii Ammiel de Lodabar. (Liber II Samuelis 9, 5)
Qui adorans eum dixit: “Quis ego sum servus tuus, quoniam respexisti super canem mortuum similem mei?”. (Liber II Samuelis 9, 8)
Dixitque David: “Faciam misericordiam cum Hanon filio Naas, sicut fecit pater eius mecum misericordiam”. Misit ergo David consolans eum per servos suos super patris interitu. Cum autem venissent servi David in terram filiorum Ammon, (Liber II Samuelis 10, 2)
Quod cum nuntiatum esset David, contraxit omnem Israelem et transivit Iordanem venitque in Elam. Et direxerunt aciem Syri ex adverso David et pugnaverunt contra eum. (Liber II Samuelis 10, 17)
Misit autem David ad Ioab dicens: “Mitte ad me Uriam Hetthaeum”. Misitque Ioab Uriam ad David, (Liber II Samuelis 11, 6)